OCR
29 LETTERS OF ERASMUS [1517 609. From WILLIAM BUDAEUS. Deventer MS. 91, f. 179 v°. «Paris. LB. App. 149. 17 July (1517). [The year-date is clearly indicated by the contents. For a possible answer cf, Ep. 810. 34 n.] BVDAEVS ERASMO S. Matvrino ad Badii officinam miseram percunctatum an ille istine rediisset, cupiens quippiam de te et Tonstallo iam meo audire et num ille litteras meas accepisset. Badius ad me scripsit litteras te meas accepisse eb ad Tonstallum perferendas curasse : tuncque pro5 fecturum istuc tabellarium, siquid ad te vellem. Primum indignari coepi quod Erasmus per Badium ne salutem quidem ad me, deinde statui non scribere. Postremo legere coepi scedulam epistolae quam (ad) Tonstallum scripseram, vt meminissem argumenti. In ea offendi vnum erratum meum in his verbis: ‘Excitante me patris 10 exemplo, doctrinae laudatore et librorum emacissimo’: qui error mihi obrepsit propter verbum egzemplo inter duo verba superposito, cum prius esset Hxcitante me patre. Igitur si litteras meas videbis, et idem erit erratum in ls scriptum, idque autographum, vbi paulisper me irriseris, curabis genitiuos casus pro ablatiuis ponendos. 15 Velim autem vt scias ita me ad tuum amicum scripsisse longissimam epistolam, vt mihi pro duabus cessuram eam sperarem, cum Erasmi multis in locis meminerim. Ad vtrunque igitur scripsisse mihi videor, et tu nihil prorsus ad me, praesertim hoc tabellario. Nouissimum a te epistolium accepi quod pertulit Henricus Glareanus 20 Heluetius, homo, vt tibi credo, amicissimus: quem postea non vidi. Eius epistolii principium his verbis scripsisti: ‘Opinor iam vidisse nostras in Nouum Testamentum annotationes, in quibus Budaei nostri meminimus’ ; et reliqua. ‘Quaeso vt opera communi rem communem adiuues : nos quantum hic pro tempore licuit praestiti25 mus. Hactenus de annotationibus? Haec verba quid sibi velint 8. Tonstallum MS. : Tonstallo LB. 386,7. 13. autrographum MS. tibi coni. LB. 9. tantum ante patris add. LB ex Ep. 583. paulisper LB : paulis p MS. 20. vt credo, 2. iam meo] Since the interchange of Epp. 571 and 583. 3. litteras] Ep. 583; in each case. 14. curabis |Erasmus seemingly forgot to make this correction ; cf. Ep. 583. 387n. 19. epistolium | M. Delaruelle acutely points out that this must have been a letter of introduction given when Glareanus was thinking of going to Paris. It was presumably written before fore be dated before Erasmus” departure from Basle, c. 12 May 1516. Ep. 463. 41-3 shows that in Sept. 1516 Glareanus had been for some time negotiating for a move to Paris; and Ep. 417 that by 5 June 1516 Erasmus was contemplating a new edition of the New Test. Glareanus] He went to Paris about the end of May 1517 ; ef. Epp. 575. 48, 581. 26-8. 20. amicissimus] Cf. Ep. 440. 6. 23. meminimus] Cf, Ep. 403. 52 n.