OCR Output

29 LETTERS OF ERASMUS [1517
609. From WILLIAM BUDAEUS.
Deventer MS. 91, f. 179 v°. «Paris.

LB. App. 149. 17 July (1517).

[The year-date is clearly indicated by the contents. For a possible answer cf,

Ep. 810. 34 n.]
BVDAEVS ERASMO S.

Matvrino ad Badii officinam miseram percunctatum an ille istine
rediisset, cupiens quippiam de te et Tonstallo iam meo audire et
num ille litteras meas accepisset. Badius ad me scripsit litteras te
meas accepisse eb ad Tonstallum perferendas curasse : tuncque pro¬

5 fecturum istuc tabellarium, siquid ad te vellem. Primum indignari
coepi quod Erasmus per Badium ne salutem quidem ad me, deinde
statui non scribere. Postremo legere coepi scedulam epistolae quam
(ad) Tonstallum scripseram, vt meminissem argumenti. In ea
offendi vnum erratum meum in his verbis: ‘Excitante me patris

10 exemplo, doctrinae laudatore et librorum emacissimo’: qui error
mihi obrepsit propter verbum egzemplo inter duo verba superposito,
cum prius esset Hxcitante me patre. Igitur si litteras meas videbis,
et idem erit erratum in ls scriptum, idque autographum, vbi paulis¬
per me irriseris, curabis genitiuos casus pro ablatiuis ponendos.

15 Velim autem vt scias ita me ad tuum amicum scripsisse longissimam
epistolam, vt mihi pro duabus cessuram eam sperarem, cum Erasmi
multis in locis meminerim. Ad vtrunque igitur scripsisse mihi
videor, et tu nihil prorsus ad me, praesertim hoc tabellario.

Nouissimum a te epistolium accepi quod pertulit Henricus Glareanus

20 Heluetius, homo, vt tibi credo, amicissimus: quem postea non vidi.
Eius epistolii principium his verbis scripsisti: ‘Opinor iam vidisse
nostras in Nouum Testamentum annotationes, in quibus Budaei
nostri meminimus’ ; et reliqua. ‘Quaeso vt opera communi rem
communem adiuues : nos quantum hic pro tempore licuit praestiti¬

25 mus. Hactenus de annotationibus? Haec verba quid sibi velint

8. Tonstallum MS. : Tonstallo LB.
386,7. 13. autrographum MS.
tibi coni. LB.

9. tantum ante patris add. LB ex Ep. 583.
paulisper LB : paulis p MS. 20. vt credo,

2. iam meo] Since the interchange
of Epp. 571 and 583.

3. litteras] Ep. 583; in each case.

14. curabis |Erasmus seemingly forgot
to make this correction ; cf. Ep. 583. 387n.

19. epistolium | M. Delaruelle acutely
points out that this must have been a
letter of introduction given when Gla¬
reanus was thinking of going to Paris.
It was presumably written before

fore be dated before Erasmus” departure
from Basle, c. 12 May 1516. Ep. 463.
41-3 shows that in Sept. 1516 Glareanus
had been for some time negotiating for
a move to Paris; and Ep. 417 that by
5 June 1516 Erasmus was contemplat¬
ing a new edition of the New Test.
Glareanus] He went to Paris about

the end of May 1517 ; ef. Epp. 575. 48,
581. 26-8.

20. amicissimus] Cf. Ep. 440. 6.

23. meminimus] Cf, Ep. 403. 52 n.