603 | TO PHILIP OF BURGUNDY 15
quamque grauate optimi maximique Principis Caroli autoritate fueris
adactus ; cuius alioqui charitati nihil non eras daturus. Atque haec
ipsa res spem nobis certissimam facit fore vt cum laude perfungaris
suscepto, quandoquidem Plato, vir exquisitissimi planeque diuini
iudicii, non alios existimat ad rempublicam gerendam idoneos quam
eos qui hue nolentes pertrahuntur. Auget autem nostram de te
fidutiam, quoties in mentem venit et cui tu succedas fratri et quo
patre sitis ambo profecti. Nam Dauid germanus tuus, vir eruditus
iuxta ac prudens, permultis annis sic locum istum tenuit, vt suis
ornamentis plurimum splendoris ac dignitatis addiderit ipsi muneri,
per se licet amplissimo, multis ille quidem modis magnus ac suspi¬
ciendus, sed in hoc praecipue salutaris reipublicae, quod nihil ducebat
antiquius sibi pace publica : hac quoque in parte patrem Philippum
Burgundiae ducem referens, virum nulla non re maximum sed
tamen pacis artibus cum primis insignem et aeternae hominum
memoriae commendatum ; qui tibi hoc etiam impensius erit expri¬
mendus, non tantum vt filius patri, sed vt Philippus Philippo
respondeas. Intelligit iam dudum tua prudentia quid abs te populus
vniuersus expectet. Triplex onus humeris sustines, patris exemplum
ac fratris, tum horum temporum fata (quid enim aliud dicam ?)
nescio quomodo ad bellum pertrahentia. Vidimus ipsi nuper vt
quidam, amicis quam hostibus grauiores, nihil intentatum reliquerint
ne bellorum aliquando finis esset: rursus vt vix expresserint alii qui
reipublicae Principique ex animo bene volunt, vt pacem cum Francis
semper optandam, hisce vero temporibus etiam necessariam, amplecte¬
remur. Cuius sane rei indignitas mouit animum meum, vt tum
Pacis vndique profligatae Querimoniam scriberem, quo nimirum
hac ratione iustissimum animi mei dolorem vel vlciscerer vel lenirem.
Libellum ad te ceu primitiolas nouo Episcopo debitas mitto, quo
diligentius tueatur tua celsitudo pacem vtcunque partam, si non
patiar eam obliuisci quanto negocio nobis constiterit. Bene vale.
rr. germanus tuus add. è. 14. ille quidem add. è. 16. sibi om. è.
7. Plato] Rep. 1.347, 7.520.
11. Dauid] (23 April 1496) an elder
natural son of Philip the Good. He
was Bp. of Terouenne 1451-7, when
his father foreed him as coadjutor
upon the new Bp. of Utrecht, Gisbert
Brederode (+1475); who practically
retired, leaving David in possession
of the see, which he thus held for
39 years. For some of the troubles of
his time see Ep. 20. rog n. It was from
him that Erasmus received ordination
(see vol. i, p. 588; cf. Ep. 645. 23 n.).
Wessel of Groningen was for a time
his physician (Wessel’s Opera, 1617,
f°. xx’). See a sketch of him written
by Arn. Heymricus of Cleves, 11 July
1476 (Deventer MS. 98; printed by
G. Dumbar, Analecta, 1719, i. 393 seq.)
and van Heussen. Erasmus writes
warmly of both brothers in the Epist.
contra Pseudeuangelicos, 1529, LB. x. 1573
AB; Cf. I. p. 43.20-34. The gift of David’s
hat Erasmus did not greatly value.