OCR
587 | 587 587. From Guy MORILLON. Deventer MS. 91, f. 109 v°. Ghent. LB. App. 140. 5 June (1517). [Contemporary with Ep. 585; cf. Ep. 532.] GVIDO MORILLONVS DOMINO ERASMO S. Herena suo obtigit Paridi. Vxorem duxi, mi domine, quam nunc tibi veluti depingerem, nisi te huc breui venturum sperarem, et ob id eam tibi ostensurum. Quo vultu leg(er)it litteras tuas D. Cancellarius, quo in te sit animo, ex litteris theologi nostri cognosces. Omnes qui tibi bene cupiunt in eo sunt vt te statim huc conferas, antequam Cancellarius ipse iter in Hispanias aggrediatur. Rogo, mi domine, vt hac in re amicis te exorabilem praebeas. Caetera coram, quae in rem tuam esse possunt, melius audies. Vxor me lectum sine fine vocat. Vale, mi domine. Gandaui vte. Iunii. Petro Aegidio, humanissimo hospiti tuo, ego et vxor salutem plenis faucibus propinamus. or 588. From Baptista EGNATIUS. Deventer MS. 91, f. 210 vo. Venice. LB. App. 141. 21 June 1517. [The date is confirmed by Hutten’s visit to Italy; cf. Epp. 365 and 556 and especially HE. 55. $ 2. The copyist, Hand B (a'), made a number of mistakes which are corrected by Erasmus (a?), and towards the end by another contemporary hand (8). ] BAPTISTA EGNATIVS ERASMO SVO S. Vparriovs Huttenus, vir, quantum ex eius vno congressu coniicere licuit, cum moribus tum litteris ornatissimus, vt Erasmi discipulum agnoscas, a te mihi salutem dixit. Eum ego, vt par erat, primum tuo nomine suauissime complexus sum ; mox virtus suauitasque eius effecit vt non minus ille mihi sua quam tua commendatione gratus 5 iucundusque foret. Referebat autem ille summa cum amoris erga te testificatione cum alia tum illud, Principi Carolo amplissimo praeceptorem Erasmum euocatum esse, conditione honestissima. Quae sane res quantam mihi voluptatem attulerit, oratione haud facile assequar. Cogitabam enim mecum, non id quod vulgus fere solet, magnas te ex to ea institutione dignitates opesque consequi posse, quas tu semper magno erectoque animo contempseris: sed Principem in terris 587. 7. quae MS. (q): qui LB. 588. mr. BAPTISTA add. a. . 5. tue commendatione quam sua al: corr. a?. 6. a? : summe al. 7. illud add. a’. 587. 4. theologi] Barbirius; cf. Ep. 588. 8. conditione] Cf. Ep. 370. 585. 4 and 15. 18 n. >