OCR Output

552 LETTERS OF ERASMUS (ou
lacessentem magno animo et vere Christiano contempsit. Aedentur

55 statim Fabritii nostri Capitonis in linguam Hebraicam Institutiones,
(Si vis lucubrationes) vel Lucianica tua hic aedi, scribe istis te id
cupere. Berus adest Tannis. Commenda me tuis amicis, Bene
vale, mi pater amande ac obseruande praeceptor.

Ex Basilea viii Cal. Maias 1517.
60 Saluus sit Ioannes Smyth,

576. FROM JOHN WATSON.
Deventer MS. 91, f. 101. Peterhouse, Cambridge.
LB. App. 500. (April 1517.)
[Evidently written during Erasmus’ visit to England in 1517, and probably
a few days before Ep. 579. |
10. WATSONVS DOMINO ERASMO S. D. P.

Bernrenz facis et amice, humanissime praeceptor, qui ad me non
dedignaris aliquid litterarum dare, hominem qui tibi pro meritis
erga me tuis nec officio quod delectet nec beneficio quo compensem
respondere possum ; animo autem solum et paribus votis contendere.

5 Magnam habeo gratiam quod litteras meas non modo non carpis,
ne deterreas a scribendo, sed laudas vt inuites, ita tamen vt
colaphises, ne superbiam. Nam cum me Scotistam appellas, si
recte censeo, me cxor(/)ws et obscure insimulas male locati studii.
Ingenue fateor, non sum tam Scotista quam velim esse, quanquam

10 decretum est non plus fore quam sum in praesentiarum ; siquidem
sanctissime statutum a me est quicquid superest vitae sacris et
archanis litteris vnice impendere. Vt autem quod meae humilitatis
est tibi prodam amico ac paterno, nec Thomista sum nec Scotista,
nec vnus aut alter, sed prorsus nullus ac stipes iners. Vtinam

15 praestare possem vere syncereque Christianum !

Gratulor fortunae tuae, magis gauisurus cum spes nunc dilata,
quae animum affligit, in rem praesentem deducta fuerit. Quod vt
fiat, orabo assidue, et praesertim vt tibi hic contingat fortuna aliqua
te digna, quo possis regnum hoc ornare et amicis tuis, qui hic

20 plurimi sunt, vsui esse. Nactus sum sacerdotium intra septem
milia a Cantabrigia. Aedes habet pulchras et mediocriter ad victum
vtile est; porro valet viginti nostrates libras supra omnia annua,
sed hoc anno nunc primo fere dimidiata portio fundetur in reparatio¬

575. 56. Si vislucubrationes addidi in fine lineae. 576. 22. annua LB, : ana MS.
575. 55. Institutiones] Cf. Ep. 556. 26. 20. sacerdotium] The rectory of Els¬
56. Lucianica] Cf. p. 502. worth, c. 9 miles nw. of Cambridge;
576. 16. fortunae] Perhaps about to which he was inducted 30 Nov.
the bishopric; ef. Ep. 475. 4 n. 1516. See T, Baker’s Hist. of St. John’s

spes] Of. Prou. 13. 12. Coll, Cambridge,ed. J. E. B. Mayor, p. 281.