OCR
546 LETTERS OF ERASMUS [1517 25 traduco. Hinc est, optime patrone, quod te maximopere oratum velim, si quoquam me istic commode absque dispendio tuo promouere posses (scis enim quid possim et quibus rebus sim idoneus), litteras ad me dare ne graueris. Si enim tibi placuerit, istuc redibo, eo quidem libentius quod te in Brabantia meo natali solo velle per30 manere audiuerim, simul quod de futuro apud nos bello incerti sumus. Sin autem manendum censeas, scribere tamen aliquid Batto tuo ne omittas quaeso ; erunt enim mihi litterae tuae multis aureis gratiores; per hoc enim me felicem et te paternae amiciciae satisfecisse existimabo. Litteras quoque, si quas scripseris, apud 35 Franciscum bibliopolam Antwerpiensem reponas. Ego enim disposui vt Paulus bibliopola qui has praesentes Francisco reddidit, ab eo litteras ad me tuas repetat et ad me perferat. Superest ergo vt pro omnibus istis beneficiis gratias agam; nam referre in praesentiarum, quod mihi molestissimum est, non suppetit. 40 Quid ergo? si enim spondeam me laudum tuarum fore buccinatorem, indignus est praeco, et toti mundo iam clarus haberis. Hominis tamen grati officio functus collata in me beneficia praedicare nunquam cessabo, quod Ia. Battum, parentem meum, sic in vita dilexeris vt illo mortuo omnia beneficia in me eius filium 45 nulla ob debita, sed tum propter Deum et humanae conditionis miserationem, tum etiam propter mutui quondam inter vos amoris recordationem, tam liberaliter contuleris vt nihil vnquam in patrem liberalius. Testes sunt Louanienses aureorum mihi abs te tam liberaliter donatorum. Et me insania quadam in Angliam venientem so quam non repuleris, imo quod bono viatico litteris multis remiseris non attinet dicere, cum sciam eam beneficiorum commemorationem tibi satis esse odiosam, et magis gaudere conscientia benefactorum. Quare pro omnibus istis beneficiis Deum Opt. Max. pro felici successu tuo, longeua vita qua pluribus prodesse potes, superatione aemulorum 55 tuorum (licet indignus peccator), quamdiu hi mihi patebunt oculi, deprecari non obliuiscar. Vale ex Groninga decimo Kal. Maii 1517. Idem qui supra tuus cliens. 574. FROM NICHOLAS SAGUNDINUS TO MARCUS MUSURUS. Deventer MS. 91, ff. 95 (a) and 216 (8). London. LB. App. 130.” 22 April 1517: [There are two copies of this letter, as also of Ep. 559 and LB. App. 148, in the Deventer letter-book, by Hands A and B. For the relation of the 30. bello] Cf. Ep. 584. 35 n.