OCR
538 LETTERS OF ERASMUS sul aliquando, vt in domum Capellae digneris diuertere et fratres tui amantissimos inuisere.”’ Hee fuit salutatio mea, Erasme doctissime; quae si plus satis 15 temeraria visa fuerit, precamur humanitatem tuam vt id amori tribuas. Aliter enim te sollicitare non debeo; nam praeclara studia tua non ignoramus. Interim vero nos de te bene sentiendo, bene loquendo, bene ominando, bene precando (vt hactenus fecimus) amicicie partes tuebimur. Vale, decus aetatis nostrae dulcissimum, 20 et nos si fieri potest dilige, quia nos te diligimus. In domo Capellae diue Mariae prope Angiam octauo Idus Aprilis TSE571,4 FROM CUTHBERT TUNSTALL TO WILLIAM BUDAEUS. Auctarium p. 68. (Antwerp.) F. p. 116: HN: Lond. ii. 29: LB. 253. (April 1517.) . [This letter and its answer were included by Erasmus in his correspondence and may therefore find place here. When Ep. 572 was sent, this letter had already been composed iamdudum ; but it was probably not dated very early in April, since it did not reach Budaeus till 6 May (Ep. 583. 50). Dr. Reich’s inference that it must be placed before 25 March, because it was written from Brussels, is based on a date added, entirely without authority, in LB.] CVTBERTVS TVNSTALLVS GVLIELMO BVDAEO ‘S. D. Qvop mea sponte per ocium, vir eruditissime, facturus eram, vt ad te scriberem, mihi id in mediis meis occupationibus crebris suis literis extorsit Erasmus ; qui tibi, vt ait, pollicitus est id me þreui facturum. Atque ideo vt amici fidem liberem, quod in diem alioqui facere sta5 tueram, repraesentare sum coactus. Nam dum ille suis ad te literis de tua in vtraque lingua peritia meum velut idoneum affert testimonium, tuque illi de me fidem habens nostrum non aspernaris iudicium, velut me in iudicum agnoscens albo, putabam ad meam verecundiam non parum attinere vt qua arena duo nostri seculi 10 Milones in literis amicissimis epistolis inter se certarent, quaque alter de altero censuram ageret non ineruditam, ex ea me quamprimum subducerem ; cum nec is sim qui cum Erasmo censuram agere de literis, neque de Budaeo subeunte iudicium pronunciare sim idoneus. Quorum vterque, patriam suam illustrans et orbi terra15 rum fama cognitus, ea est apud eruditos autoritate vt quicquid vestrum vteruis in literis censuerit, magno id consensu vsque adeo defendant omnes, vt praeiudicii vim in posterum habere videatur. Itaque Oreste non iniuria videri possem insanior, si vtriusque linguae im571. 2. literis] Cf. Ep. 572. 1-4. 7. non aspernaris] Ep. 493. 18 504. 3. pollicitus est] Ep. 531. 16 seq. 8. albo] Cf. Suet. Claud. 16, Dom. 8. 5. literis] Ep. 480. 13 seq. 18. Oreste] Cf. Hor. S. 2. 3. 133 sed.