OCR Output

564] FROM MARIAN ACCARD 525

de nominis mei immortalitate dubitabit? Sed heus tu, multo
ambitiosior sum, vt ingenue fatear, quam vel ego exprimere aut tu
credere posses. Nam nihil magis est in votis quam quod nostri
saeculi homines ignorarent te eo ingenio esse quod multum amiciciae

tribuas quodque in amicorum laudibus modum excedas. Posteritati
vero facile impones, quae vt in omnibus te verissimum rei litterariae
arbitrum agnoscet, itaquet et absque vllo fuco amicos laudauisse sibi
persuadebit. Qua quidem spe allectus pudorem quem mihi elegan¬

tissime litterae tuae fecerunt, susque deque feci. Non enim inficior
quod qui te meque norunt illas legentes in me pauonis pennibus
induto graculum inspicient. Posteri vero pauonem fuisse asserent,
meque a tanto viro laudatum (ob quod manes mei gestient) felicem

o

(tuo) effectus, quod me ab iniuria obliuionis asserueris, et de hono¬
rifica mentione mei, quam in litteris ad Budaeum fecisti, cum potero
libentissime relaturus. Ego ad praesens tot obruor negociis
Siculaeque res adeo me occupatum tenent, vt vix respirandi ocium

amicicia Erasmi et Petri Aegidii ; quo mihi nil charius aut optabilius
euenire posset. Interim da, quaeso, ad me litteras et eas quidem
quam longissimas. Tuae enim quo longiores, eo gratiores; estque
illis peculiare quod nunquam satiant, occupationesque meas statim
eleuabunt. Vale, vtriusque linguae facile princeps, meque vt soles
ama. Petro Aegidio meo nomine salutem impartire.

Ex Bruxella raptim Cal. Aprilis 1517.

ww

565. FRoM PETER BARBIRIUS.

Deventer MS. gr, f. 159. Brussels.
LB. App. 56. 3 April 151$.
[Not long after Ep. 532. |

PETRVS BARBIRIVS DOMINO ERASMO S.

Sarve, doctissime domine mi Erasme. Binas abhinc aliquot dies
abs te recepi litteras; quibus paulo quam aequum forte tibi videri
possit tardius respondi. Sed certe id effecit tum adeundi domini mei
difficultas, tum mea hinc aliquot diebus absentia. Iucundum sane
fuit et Guidoni et mihi tua aliquando hic praesentia, at profecto nobis 5

564. 14. itag MS : Pita vere 17. pennis indutum scripsit LB. 20. Ago
scripsi: At MS. immortaleis MS. īmmortalis MS : immortali LB. 21 affe¬
ctus LB.

564. 22. litteris] Ep. 531. 520 seq- 565. 3. domini] Le Sauvage.