861] FROM WOLFGANG FABRICIUS CAPITO 521
Ioannes Rudolphus Halwilerus, canonicus iste, quem bonis litteris
parum propitium putasti, totus est Erasmicus. Quinquagenarius
scholiis operam dat, atque hac hieme Grecae linguae rudimenta probe
didicit, quo sit idoneus ad Nouum Instrumentum. In summa
Erasmum loquitur, vbique Erasmum somniat ; praeterea pronepotu¬
lum, maximae spei puerum, Erasmicis iussit imbui deliciis, et in hoc
quoscunque potest a te libros editos assequi diligenter comparat.
Miratur Moriam atque vnice librum de Principe amplectitur.
Haec scribo vt scias ex vno hoc coniicere quanti te ceteri faciant,
quantumque optimo iure venerantur omnes absolutum istud virtutis
et eruditionis specimen, quod insculptum tam immensis operibus
orbi credideras diiudicandum.
ocio praeditus.
Aliquando scribam diligentius maiore
Vale 3* feria post Letare 1517.
Vrget abitum Frobenius.
457562. From JoHN REUCHLIN.
Deventer MS.
LB. App. 123.
IOANNES REVCHLIN ERASMO RO. S. D. P.
Ap ea quae yr Cal. Septembres inter predones litorales Calecii
extempore mihi scripsisti, non etiam consultis omnibus musis possem
pari dignitate respondere, adeo ex ore tuo genialis scaturit eloquentia.
Vnde subrubesco mearum aliquid ad te dare, nec facile adducor vt
crebro dem, nisi Iouem lapideum iures de mea ineptitudine boni
consulere ; ne illud veteris cautelae audiam, Si tacuisses, philosophus
mansisses. Id de me ne dubites, Erasme spes nostra. Sum erga
omnes reliquos audentio(r): quod se tuis offert oculis in praesentia,
quando ad te mitto hunc librum de Arte Cabalistica Leoni Papae
decimo a me dicatum. Quem si lectione tua dignaberis, desyderare
comperies Erasmi limam ; tamen mihi temperare non potui, quan¬
tumuis infans, ne non et ego ei musarum summo praesidi, cui
nostra aetate scriptores qualescunque sua dedicant, vel has barbaras
hominis Sueui operas pariter offerrem.
561. 6o. parum propitium] In the
Hebr. Inst., f°, A*, Capito praises him
for devotion to ‘vetustior theologia’.
63. pronepotulum] Hartmann
Hallwil, to whom the Hebr. Inst. are
dedicated. In the winter of 1520-1 he
was at Mainz (Basle MSS. KA. C. IV.
5, i. ff. 121 v° and 34); and in May
1528 at Leipzig (ibid. i. f. 82), where
he had matriculated in the summer ot
1521. Six letters from him to Mathias
Erb, the last dated 6 Jan. 1542 from
Hallwil, survive (ibid. iii. ff. 2-7).
On to Aug. 1544 Pellican visited him
at Brugg (CPR. p. 165).
72. abitum] To the Frankfort fair.
562. 5. Iouem] Cf. Adag. 1533¬
o. de Arte] Of. Ep. 500. 20 n.