OCR Output

557] FROM BRUNO AMORBACH 513

Qvop iterum te, doctissime Erasme, dypdppaoi ypdppaoi obtundo,
partim fit ne indiligens amicicie nostre obseruator videar, partim
vt a te nonnihil litterarum importunitate mea extorqueam. Tanti
enim tuas litteras facio vt ne Chresi quidem opibus commutarem ;
quas a te mihi missas etiam ipso auro penitius recondo. Quare vel
hac vna (re) me affatim diuitem duco, si scrinia tuis politissimis
simul et eruditissimis litteris refersero. Est apud nos frater quidam
ex secta eorum quos Franciscanos vocant, qui tamen in Hebraicis in
Testamento tuo calumniari molitur, asinus prospectum.

Voluihec te monere. Nam Beatus et Fabricius, homines in litteris
maximi, in tam paruis te monere dedignantur.

558. From WILLIAM WARHAM.
Deventer MS. 91, f. 108. Canterbury.
LB. App. 121. 24 March (1517).
[1517, because of Charles’ approaching departure for Spain. Erasmus’
expectations are clearly those from Francis 1 and Charles.]

GVILIELMVS CANTVARIENSIS ARCHIEPISCOPVS ERASMO S. D.

Erasue doctissime, litteras dignitatis tuae Idus Februarii, in qui¬
bus ipsa ostendit quantae sibi spes vndique arrideant, accepi; ex
quo nuncio vtinam plene et solide tuae felicitati gratulari possem,
ipsa re tam praestita quam promissa. Nemo est enim omnium cui
magis benefactum cupio. Quod si spes illae certo videntur succes¬
surae, non dissuadeo quin dominatio tua fortunam fauentem com¬
plectatur et foueat; qua in re quodcunque acciderit, talem ipsa me
semper experietur qualem me futurum praesenti sum pollicitus, hoc
est amicum immobilem in omne tempus et euentum. Inuitarem
D. tuam ad celerem reditum in Angliam, vt in hoc secessu meo
a rebus forensibus dulcissima consuetudine tua frui possem. Sed
tantas spes interrumpere nolo occasionemque dare amittendae for¬
tunae, quam in eo est vt tua D. plena manu apprehendat. Verum
si post discessum Principis huc respexerit, mea cura erit secessum
studiis commodum prouidere.

De pensione non est quod sollicita sit. Misi ad Maruffum intra
decimum diem retro proximum, vti pecuniam ad te transmissam
curaret: qui suscepit in se munus transmittendi sine foenore et
diminutione, modo et forma qua inter D. tuam et ipsum est con¬

557. 6. re addidi in fine lineae. 558. 17. trasmissà MS: corr. LB.

557. 9. asinus] Cf. Adag. 264: 10. D.] Of. either l. 1 or 1. 6. Ep.
‘dici solitum in eos qui ridendo titulo 387.12 indicates the latter.
quempiam calumniantur.’ 16. pensione] The Aldington pension
558. 1. litteras] Cf. Ep. 543: 1. was due at Lady Day ; see Ep. 255.

ALLEN II Tl

o