OCR Output

550] TO JOHN HUTTICH (?) 503

ERASMVS ROTERODAMVS IOANNI EVTYCHIO SVO S. D.

Qvaxevam hic Luciani dialogus, Eutychi doctissime, plurimum
habeat artis ob decorum mire seruatum in personis tam multis
tamque diuersis, tamen aliquot repperi qui dicerent esse premendum,
quod liberius ac velut é& dydéjs philosophorum omne genus laceret.
At mihi videtur iustius esse stomachandum in huius saeculi mores,
quo videmus philosophorum ac theologorum scholas multo puerilius
etiam inter se dissidere nec minus atrociter digladiari; tum inter
religionis professores nihilominus cruentam esse pugnam quam in
eo conuiuio fuisse Lucianus vel finxit vel retulit. Hunc igitur
libellum, quoniam forte åĝésrorov repperi et tamen patrono vide¬
batur egere, Eutychio dicaui. Bene vale Ka eùróxe, vt plane sis
quod diceris. Antuuerpiae AN. M.D. XVII.

551. To ANDREW AMMONIUS.
Farrago p. 229. Antwerp.
FP. p. 356: HN: Lond. viii. 37 (36): LB. 211. 11 March 151%.

[The date given in H is confirmed by the invitation to France. ]
ERASMVS AMMONIO SVO S. D.

An merito nos obiurges nondum liquet, certe consolaris tum
amantissime tum eruditissime. Alioqui vel illud poteram occinere :
Tu si hic sis, aliter sentias. Quod si omnes sic caecutirent in
Erasmo vt tu, multo minus esset infelix. Pro studio in me tuo
vel pietate potius pudet, ita me Deus amet, agere gratias. Maius
enim mihi videtur hoc beneficium quam vt vulgari more conueniat
gratias agere. Et referre qui possim? Ht tamen adnitemur, si
modo detur viuere. De Sixtino id sentis quod ego semper sensi.
Hac igitur spe quam mihi praebes, animum interim fulciam. In
literis sum totus; paro enim quaedam Basileam mittenda. Rex
Galliae me inuitat in suam Galliam, pollicens mille florenos annuos :
cui sic respondi literis vt nihil tamen certi responderim. Theologi
nune ambiunt etiam vt Louanium commigrem, quorum vnus offert
de suo centum florenos. Ex Moro totam hanc fabulam melius
cognosces. Bene vale, mi Ammoni, et perge chou Tov TpLTdOALov
“Epaouor. Antuuerpiae. Quinto Id. Mart.

Nonnihil indignor occupationibus tuis, per quas non licet Musis

551. 13. quorum... 14. florenos om. F.

551, 1. obiurges] For despondency the selection of Sixtin as a witness
about the result ofthe appealto Rome; to the dispensation; cf. Ep. 517.
cf. Epp. 505. 1 and 539. 10 seq. 83-90. l- f

3. Tu si hic] Ter. And. 310. 10. quaedam] Cf. Ep. 550 intred,

8. Sixtino] Perhaps an allusion to 12, literis] Ep. 533.

n

=
on