542 | TO HENRY AFINIUS 498
solis accessu veris amoenitatem referente reuiuiscunt ac reuirescunt
vniuersa, et ad pristinum cultum reuocatur hominum antea torpentium
industria, dum hic aruum proscindit, ille vitem putat, alius inserit,
alius stercorat: ita belli temporibus intermoriuntur neglecta studia,
que principum fauore liberalitateque solent reuirescere. Posteaquam
enim Leo Pontifex, multis quidem ille sed hoc precipue nomine
Maximus, publica voce Christianos omnes ad mutuam concordiam
inuitat, atque id totis viribus agit non titulo tantum Christianissimus
Galliarum Rex Franciscus, optimi pastoris optimum consilium gnaui¬
ter exequens, et eodem incumbunt Rex Catholicus Carolus Cesarque
Maximilianus, respirant omnes bonae disciplinae, que vt flores
Zephyri, ita pacis alumnae semper esse consueuerunt. Accinguntur
ad intermissas operas felicia ingenia. Hicrem theologicam restituit,
ille rem medicam, alius situ perituros autores luci reddit, alius mendis
obsitos repurgat, alius aliud molitur. Quid multis? dum passim
opere omnia feruent veluti sarcientium quod bello conuulsum erat,
enitescit omnis illa sophia quam tuus Galenus émorjpny tov re Oelov
Kal avbporivov TpaypaTov definit et suo quoque seculo neglectam
spretamque fuisse queritur.
Ceterum quod tu pristinis astrologiae ac medicinae studiis nuper
Grecanicae litteraturae studium adiungere coepisti, cum ad omne
genus eruditionis, tum precipue ad medicinae scientiam conducibilis,
coeperis virenti adhuc etate, felicitati gratulor. Idem aggressi sunt
eximii huius etatis medici Guiliemus Copus, Ambrosius Leo Nolanus,
Nicolaus Leonicenus iam aetate grandiores, nec infeliciter tamen ;
nam Thomae Linacro et Ruellio maturius ista discere contigit. Porro
Marcus Musurus gente etiam Grecus est, eruditione Grecissimus.
Haud alia in arte erratur periculosius. Quo fit vt cordatissimi quique
medicorum hane studii partem adiungant, breuique futurum arbitror
vt impudens habeatur absque hac medicum profiteri. Certe nonnihil
est principem huius artis Hippocratem et huic proximum Galenum,
Paulum Aeginitam, Dioscoridem, audire suapte lingua sonantes. Sed
quemadmodum ciuilitatis est non protinus suffragiorum ius adimere
velutique de ponte deiicere eos quibus non contigit Grece discere ;
ita par est vt hii sese libenter admoneri patiantur. Bene vale.
Antuuerpiae, M.D. XVII.
24. emornpny .. . 25. mpaypyaroy add. F. Vacat tamen in a integrae lineae spatium.
32. a Lond. : Coppus F. 44. Antuuerpiae, M.D.XV add. E.
17. incumbunt] Maximilian had the conference at Cambray ; ef. Brewer
agreed in Dec. 1516 to take part in ii. 2667.