OCR Output

LETTERS OF ERASMUS

so FROM ANTONY OLAVA.

524
Epistole elegantes f°. n’. Ghent.
©. p. 142: F. p.49: HN: Lond. i. 26: LB. App. 400. 6 February (1517).
[The year-date may be supplied from the expectation of the Utopia; cf. p. 339.
To the notice of Clava in Ep. 175. ro n. may be added that he died on 31 May
1529 (Besancon MS. 599, p. 246).]

ANT. CLAVA ERASMO SVO S. D. P.

Qvop nihil hactenus ad te scripserim, eruditissime Erasme, acerba
mors sororis meae, quae paulo antequam literas tuas acceperam,
expirauit, intensaque hec frigora fuere in causa, meque et alioquin in
scribendo pigerrimum adeo inertem, adeo squalidum oscitabundun¬

5 que reddidere, vt nihil aliud quam de fera, vti aiunt, comedisse videri
possem. Verum quid tu? rectene meum tam diuturnum silentium
accusas? qui neque antea quicquam literarum miseris neque saluere
saltem iusseris, quod equidem sciam, Clauam tuum; qui tuarum et
virtutum et scientiarum admirator sum, adeo vt vix ausim te inter¬

10 pellare a tuis illis diuinis occupationibus frugiferisque studiis, im
quibus te magno prouentu bonarum literarum quam felicissime
abditum esse plane noui. De Roberto Caesare quod petis, quid
rerum agat accipe. Ius Caesareum iam strennue aggreditur, vtpote
a se impigerrime constantissimeque defendendum. Num haec tibi

15 magna Caesareque digna videntur? Scripsit quoque, vt mihi rettulit
iampridem, ad Erasmum suum, immo nostrum; a quo responsum
mirum est quantopere desyderat.

Desyderamus festiuissimum illum Thomae Mori libellum de noua
insula Vtopia, quem expectamus in horas; nam librario cuidam

20 nobis familiari mandauimus vt quam primum ad nos transmittere
curet. Quod adhuc sementem modo facis, vt inquis, ignarus quid
messurus sis, bene sperare te iubeo ; habes et Cancellarium humanis¬
simum virum, et Regem in doctos omnes ac probos non solum
propensum sed etiam munificentissimum. Quibus fretus quid est

25 quod desperandum putes? Si non tuis respondentes meritis, pro
spiritualibus illis et diuinis quae seminare non desinis, at mundanos
hosce, at carnales, vt ita loquar cum Apostolo, humanosque fructus '
sat vberes copiososque velis nolis te messurum non dubito. Quod

5. aliud om. N. win CLs any G2 6. F: possum C. to. illis C: istis H.

14. ase C: ab ipso H.

x. nihil hactenus] In answer to the 3, for the passage in Erasmus’ letter

letter mentioned in Ep. 525. 2. which called forth this remark.

5. de fera] Of. Adag. 1561: ‘vulgo Scripsit] Cf. Ep. 525. I.
creditum carnem ferinam comesam 22, Cancellarium] Le Sauvage.
crebras oscitationes excitare.’ 23. Regem] Charles.

15. Caesareque digna] Cf. Ep. 525. 27. Apostolo] Of. x Cor. 9. 11.