504 | FROM GERARD LISTER 423
laboribus parum respondeat, obdurabo tamen simul tuis, simul optimo¬
rum patrum monitis parens. Cupio enim et ego quamplurimum 15
hominibus prodesse; quod cum scribendo facere non possum ob
nimiam ingenii mediocritatem, docendo, admonendo, caste integre¬
que viuendo experiar si Germanicae iuuentae quid prodesse nostra
exilitas possit. Iam dudum enim, mi Erasme, mundo, hoc est
voluptatibus atque ambitioni, valedixi. 20
Oblatus fuit superioribus diebus mihi ab amicis aliquot canonica¬
tus Traiectensis mediocris, Sed quia citra simoniam non offerebatur,
respui ; quanquam non deessent amici qui pecuniam mihi mutuo
dare sponte sua pollicerentur. Malo in paupertate mea Christo
viuere quam in diuitiis diabolo. Dominus Prior Sanctae Agnetis, 25
ardentissimus tui amator, bene valet. Is vna cum Patre Cocmanno,
quocum ego habito, tuarum laudum publico praecone, te salutant.
Amorem meum erga te non opus est litteris testari, cum illius tot
possint esse testes quot hine egrediantur homines. Oblatratores
tuos, domine Erasme, vt facis, perge contemnere, Deoque gratias age 30
qui tibi secum hoc commune voluit esse, vt ab iis de quibus optime
meritus es male audias.
Vale ex Zwolla 5 Kal. Ianuar.
Farrago p. 228. ( Brussels.)
F. p. 356: HN: Lond. viii. 36 (35): LB. 225. 29 December 1516.
[The date is confirmed by the subjects mentioned. |
ERASMVS AMMONIO SVO 5. D.
[Lpôs TE TS evoayovias TNS ons Tpòs mE TNS eus dueruxias (sic et
illam tibi propriam ac perpetuam esse velint superi et hane mihi
leuiorem), Ammoni humanissime, vrge literis tuis Vuigorniensem
vt quam primum explicetur nostrum negocium vel iuxta exemplar
huc missum, si non putabit amplius vexandum Leonem: quo con: 5
fecto caetera satis succedent. Fauent omnes ferme huius aulae pro¬
ceres, et cum primis Cancellarius ac Rex ipse.
Audio theologos nescio quos moliri vt publico mandato» delegetur
505. 1. IMpòs rĝs eùõarpovias N. 4. vel iuxta . . . 6. succedent om, F.
504, 26. Coemanno] John Koechman was in office in March 1521. See
of Zwolle. He was already a member Iacobus de Voecht’s De inchoatione domus
of the Fraterhaus there in 1481, and clericorum in Zwollis, ed. M. Schoengen,
became its sixth Rector ¢. Nov. 1490. 1908, pp. cexiii and 172 n.
Ho was still living and showing kind- 505. 4. exemplar] Cf. Ep. 498. 9.
ness to Lister in Feb. 1520 (NAKG. 7. Cancellarius] Le Sauvage; see
vii. 1898, p. 217); but his successor p. 240.