OCR Output

408 “LETTERS OF ERASMUS [1516

and in 1520 was in correspondence with Luther (NAKG. vii. 1898, p. 204). In
1522 he became Rector of the Latin school at Amersfoort, but after that nothing
is known of his life.

J. E. Kapp, Nachlese Reformations- Urkunden, iv. 1730, pp. 500-531, prints
a letter from him to the Dominicans of Zwolle in defence of Luther; and
enumerates several minor works. He also wrote Vitraitectinae regionis descriptio,
in verse, published at Marburg 1542. See H. C. Rogge in NAKG. vii. 1898.]

D. ERASMO GHERARDVS LYSTRIVS S. D.

Cvm tuas litteras legerem, D. Erasme (nam quo alio nomine te
compellauero quam quod orbi notissimum charissimumque est ?),
animus meus exundabat gaudio, tam erant amicae atque Erasmicae ;
quibus dispeream si vllum aurum, si vllam gemmam comparem.

5 Sed quid infantulus coram ipsa eloquentia balbutiam, quae iusti
etiam oratoris linguam constringere posset? Hoc faciam ; vno verbo,
rustico quidem illo sed pleno affectus syncerissimi, animum in te
meum significabo. Me fulmine Iupiter feriat, si quicquam te vno
mihi in orbe est charius ; pro quo vitam, nedum istas extrarias res

10 fortunae temeritati obnoxias, profundere mihi volupe esset. Absit
omne tectorium, absit omnis fucus ; scis Listrium grauiorem quam
qui animum ad affectandum inducere possit. Et me hercule pecus
mihi aut saxum esse videtur, quod istud pectus humanum tam candi¬
dum, tam facile, tam omni virtutum genere politum non suspiciat,

isnon deosculetur. Ineptire me dices? Scio te nihil auersioribus
auribus audire quam id quo es dignissimus; quocirca ab iis vel
inuitus temperare cogor.

Quod theologi negotium facessant non est mirum, dum (scimus)
xúvas Nakreiy. Dorpium certe hic mecum omnes docti mirantur, tam

20 diuina oratione, tam amica adhortatione non adductum esse vt vela
verteret; qua vel sola interim hominem ab obliuionis iniuria vindi¬
casti. Sentisne hominum ingratitudinem? Es, domine Erasme,
nimis facilis. Vide ne ista tua modestia sit nimis immodesta, neue
iste candor alios atret. Tu istas ofyxidis xa! «vas pro tua prudentia

25 atque animi magnitudine facile contemnes.

Hec mea vitae conditio non perinde arridet, cum ob cathenatos
ferreosque labores, tum ob magnam litterarum iacturam ; siquidem
vix vacat litteras veluti per transennam aspicere. His accedit quod
non video quae mihi hic fortuna sit expectanda. Postremo fortunula

30 nostra magnificis illis pollicitationibus parum respondet ; vtpote qui
` yix ducentos aureos quotannis corradere possum, cum quadringentos
polliciti essent. Reliquum est, mi Erasme, vt famam meam, fortu¬
nam, denique meipsum clientulum tibi deditissimum deque te vnice
pendentem commendem. Tu meae eruditionis dux, tu meae famae

26. cathenatos] Cf. Mart. 1. 15. 7.