spem fallendi tui in futurum praecidisti. Vsqueadeo omnes animi
mei sensus velut quodam specillo pertentasti iudicii tui acrimonia,
et tanquam ad manum me absentem inspicis, introspicis, perspicis :
mihi adeo notior ipse esse cepi, ex quo tu me considerasti, expendisti,
aestimasti. °Q TAS TNS ayxwolas evoatpoverTarns TE KOÙ TÜVTWV ÉTITU¬
xovons av, et ovye tAewévov Te kai pebévov ériBdAXow. Si nostra illa
iterum et tertium relegisses, et tu quiuis alius et non Erasmus esses,
quid tandem vltra animaduertere posses? At ego certo certius habeo
vix tibi vacasse quos tibi locos notaueram eos vellicatim legere, 85
occupata iam mente in vrgente negocio. Sed scilicet, vt aiunt,
leonem ab vnguibus, me vero etiam kol roùs ruyévras a digitis
primoribus.
Hic frontem perfricabo kaè émi cod diuacrod drodoyiay èvorýoopat
óroravôýmore. Video enim quaenam sint illa quae tu vicio vertas, 90
etiam si id dissimulas. Quae et si merito et acute notasti (quo
nomine ingentes tibi gratias debere me fateor, qui hoc precibus meis
dederis), non tamen deterrebor, nec committam vt mihi vel in mala
causa adesse et superesse non potuisse dicar; quippe qui sim vnus
ex bonis illis viris qui causam inferiorem dicendo facere superiorem 95
non didicerunt quidem sed discere conati sunt. Rem mihi tamen
hanc difficilem tu reddidisti, qui ita solerter et clementer officium
inter amicum et emendatorem temperasti, vt de te quidem nec queri
possim si velim, ni improbior videri velim atque ineptior omni philo¬
colace; sicque tibi nihilo secius vtcunque negocium facessam, ne
argumentum non habeas epistolae meae rescribendi.
Ais quae natiuam simplicitatem redolent melius et gratius insidere
in animis hominum atque etiam intentioni magis et labori lectorum
lenocinari: a qua simplicitate cum longius recesserim, necessum est
vt non temere scriptorum meorum lectione delectetur nisi doctissimus 1°5
quisque lector isque intentissimus. Hane enim arbitror esse ver¬
borum tuorum sententiam, quoniam cum haec scriberem, epistola
tua penes me non erat; quae nunc vt Appellis tabula quaedam
visenda per amicos circunfertur, qui mihi eam ipsi extorserunt
ostentanti. Caetera addis eodem pertinentia de translationum vsu Ito
frequenti ac pertinaci: quod ipsum vtram in partem acceperis latere
me voluisti, certe intelligere non potui, etiam si suspicor. Tum illud
addis, Té ratra pos Avdvucoy ; Haec cum inficiari nequeam, reliquum
est vt excusare quoquomodo contendam; cum poenam depraecari in
animum non induxerim: tametsi ea criminose non obieceris, vtpote 115