OCR Output

492] FROM ADRIAN TO CORNELIUS OF BAARLAND 387

De Erasmi lucubrationibus quod scire vis ordine, tibi nune per¬
scribam; quanquam non sunt hoc tempore ad manum omnia quae 20
vir ille conscripsit, quibusque Latinam linguam ita locupletauit vt
non debeamus hac tempestate magnopere queri ob amissos authores
per Gothorum in Italiam incursionem. Primum igitur vt ad opera
eius veniam, extat Enchiridion Militis Christiani, opusculum vere
aureum et omnibus maxime conducibile, qui se a corporis volupta- 25
tibus abducere et ad virtutis iter accingere et ad Christum, qui est
veritas et vita, constituerint accedere. Contionator quidam apud
Antuerpienses celeber et primi nominis, cuius mihi non succurrit
nomen, tantum tribuit olim in vita huic opusculo, vt saepius in
consessu etiam magnorum iudicauerit ex singulis pagellis singulas
posse fieri et haberi contiones. Est Panegyricus ad Philippum
Principem, Archiducem Austriae, continens triumphalem illius pro¬
fectionem in Hispanias felicemque in patriam ad suos reditum. De
quo opere vere mihi videor posse dicere quod de Cicerone dixit Quin¬
tilianus, elucere in eo immortalis ingenii eius beatissimam vbertatem, 35
nec eum pluuias aquas colligere sed viuo gurgite exundare. Hic
Philippum adhuc iuuenem propeque imberbem laudat obiectaque
virtutis imagine cohortatur ad honesta. Reliquit deinde Precationes
aliquot quum eruditas tum pietatis plenas, ad Iesum et Virginem
matrem. Pene mihi exciderat alter panegyricus siue, vt ipse in- 40
scripsit, Epistola exhortatoria ad capescendam virtutem, conscripta
dicataque Adolpho principi Veriensi. Enchiridio, cuius supra
meminimus, adiungitur subtilis, grauis, ornata Disputatio de tedio,
pauore, ac tristitia redemptoris nostri Iesu.

Transtulit idem ex Luciano permultos ac varios dialogos, in quibus 45
mihi tersus atque elegans maxime videtur. Proinde dignos eos
censeo quos omnes literarum sacra colentes non modo legant sed
ediscant etiam et omnium peregrinationum comites habeant. Inter
dialogos est declamatio eiusdem Luciani ab Erasmo versa, cum altera
eiusdem Erasmi quae Lucianicae respondet. Leguntur studiose ab
eloquentiae candidatis pleni bonae frugis De Copia rerum ac verborum
commentarii. Circunfertur hic libellus Similium. Ex Plutarcho in
Latinum ab eodem traducta vidi haec :

w

on

Opusculum de tuenda bona valetudine.
Quo pacto quis dinoscere possit adulatorem ab amico. 55
Quo pacto quis efficere possit vt capiat vtilitatem ab inimico.

24. Enchiridion] Ep. 164. 43. Disputatio] Epp. 108-11.
31. Panegyricus] Epp. 179,180. 45. Luciano] Epp. 187, 191-3, 197,
34. Quintilianus] Inst. 10. I. 109; 199,205; 261, 267.
quoting Pindar, Ol. 11. 51. Copia] Ep. 260,
38. Precationes] Cf. Ep, 93. torn. 52. Similium] Ep. 312.
41. Epistola] Ep. 93. Plutarcho] Epp. 268, 272, 297.

ce2