OCR
482 373 482. FROM SIMON HEXAPOLITANUS. Deventer MS. 91, f. 198. (Brussels ?) LB. App. 452. (Autumn 1516 ?) [Being copied by Hand A this letter probably falls before 11 Nov. 1517. L. 20 shows that it was written in the autumn, and as the writer accompanies a priest awaiting preferment, it is perhaps to be dated from Brussels: and therefore in the autumn of 1516. No clue to the place is obtainable from the mention of the Carmelites, since they had houses at Brussels, Antwerp, and Louvain. I am unable to interpret Hexapolitanus ; but ll. 22, 26 suggest that the writer had come from some distance and was aGerman. He may possibly be identified with the Simon of Ep. 570: on the supposition that like his companion he was in quest of employment and found it with Halmal. A Simon also occurs at Zwolle in Lond. xiii. 9, LB. 270. The letter is followed by a poem, Ad Erasmum Rotero. perpetuo cognomento polyhistorem: printed in LB.] ERVDITORVM OMNIVM ERVDITISSIMO ERASMO ROTERO. SIMON HEXAPOLITANVS PERPETVAM FELICITATEM. Noram prius quam ingenio, eruditione ac vtriusque linguae promptitudine nostri aeui mortalibus anteires, de humanitate vero tua adhuc audieram nihil; sed eam tu quoque mihi non delineasti tantum sed et graphice eam effigiasti nuper, cum praeter omnem spem obuio mihi et externo congressus, operam tuam et praesentissimam opem desponderes tam humane et liberaliter quam vni eorum qui longa tecum consuetudine coaluerint. Credo equidem animum tuum vere diuinum, et qui nihil est aliud nisi de coelo sumptus ignis, occulto quodam praesagio dixisse tibi illum esse Simonem, qui te nondum facie sed sola foeturarum fertilitate notum ardentissime amabat, atque vt ingenii parentem obseruauit semper, qui te tot annis constantissimo desyderio videre et exosculari suspirauit; dignumque ob id visum in quem humanitatis tuae officia collocares. Pro quibus quemadmodum meritas tibi nunc gratias agere non possum, ita certe habere me ac habiturum quamdiu inter homines numerer afirmare ausim ; atque in hoc referre etiam videbor, si modo (quod Cicero vult) qui gratiam habet, in eo quod habet refert, Caeterum quia me hortatus es vt tibi aperiam animum meum, sclas itaque theologum quicum huc veni, sacellani vicem expectare; quam si obtineret, cuperem ego quoque hic hyemare, maxime hoc secutus, vt te forte audirem fieremque tibi notior. Sin hoc fieri non poterit, certum est in patriam cum ipso redire, atque in ipso itinere nihilominus experiri fortunam. Quod si mihi litteras commendatitias ad amicos tuos dabis, perpetua me tibi gratitudine obstringes; hoc, totumque quod ex ipsis in me collatum erit, Erasmo referetur acceptum. Vale et viue, Germaniae litterarumque splendor ac 17. Cicero] Off. 2. 20. 69.