Rist equidem serio tibi isthic quoque Mecoenatem contigisse, et
cum Mecocenatem qui apud istum Principem vno omnium ore aeque
possit ac velit: quod nobis non nisi tua vnius causa potest placere.
Ilepi rijs émokoris, vt nihil aliud ad praesens succedat, permultum
5 sane est tantorum virorum talem erga te voluntatem perspexisse;
quam tibi ex animo gratulor, spei iam solidae plenus isti tuo ingenio,
doctrinae ac virtutibus fortunam diutius iniquissimam non futuram.
Si Pontifex cavryy tiv éricxorhy tibi dederit, magis ipsi tibi quam
Principis commendationi dedisse arbitrabor. Sed vereor ne id offi¬
10 ciat, quod non dubitabit quin Princeps hanc in te voluntatem sit con¬
stantissime seruaturus, et breui iuris eius futurum vt ad aliam episco“
pen te prouehat: quod ni fecerit, spero fore vt ipsemet Pontifex eum
roget, vt qui te honestatum, scio, peruelit, at de alieno potius quam
de suo. Scripsi ad eum et D. Vuigorniensem haud multo postquam
15 discesseras.
Quod Bruxellae sis hyematurus, consilium probo, tum vt Louanien¬
sium scholasticorum molestias effugias, tum vt frequens in aulicaista
luce conspiceris tuosque tui coram submoneas et suspirantis fortunae
flatum concipias: poteris et tibi et patriae esse vtilis, si propius ve¬
20 strum Iouem accedere non grauaberis. Non longus erit labor, et ali¬
quid ferendum et studiis nonnihil detrahendum esse censeo, vt reli¬
quae vitae commodis et dignitati consulas. Habes aulicam sententiam.
Lupum istum si dimiseris, quod citra vllum periculum meo iudicio
facere potes, Euripideus omnino exitus eum manet: quaeritat hanc
25 famam, vt dicatur cum Erasmo contendisse. Sed tu ab ea scabie
vngues abstineto, quam hoc magis foueris quo magis scalpseris.
BüNXe rovrovi rdv Aükoy ès kópaxas 7) mpòs toùs kivas.
De tuo Hieronymo gaudeo isthuc esse allatum ; breui enim ad nos
transuectum iri scio. Proinde fac vt ne paginam quidem ad me mit¬