418471. To JOHN REUCHLIN.
Illustrium virorum epistolae f°. t (a). Antwerp.
RE. 226. 29 September (1516).
[For the source see Ep. 300 introd. At the end of the letter occurs the
following passage, without authorship assigned :
Amici sunt Reuchlino in Anglia doctissimi :
M. Guilielmus Grocinus, theologus.
Thomas Linacrus, medicus regius.
Cutbertus Dunstanus, iureconsultus, Archiepiscopi Cantuariensis cancellarius.
Guilielmus Latamerus, theologus.
Iohannes Coletus, decanus S. Pauli Londini.
Thomas Morus Londoniensis, iudex et aduocatus disertissimus.
Andreas Ammonius secretarius Lucensis, doctissimus.
Omnes sciunt Graece excepto Coleto. |
Cvm has literas parassem ad primam ypauparopópov copiam, reddi¬
tae sunt Antuerpiae tuae literae, sed mense Iunio scriptae, quas ego
ad finem Septembris accepi. Ad has vt paucissimis respondeam, erat
quidem mei officii, doctissime Reuchline, literis tibi gratias agere pro
5 codice, hoc est deliciis tuis nobis commodato missis ; sed Frobennius
in causa fuit, qui me non admonito librum remiserat. Naenias meas
tuo, hoc est doctissimi optimique viri, calculo comprobari vehementer
gaudeo. Caeterum quod tua prae meis contemnis, age ne nimis amice
et modeste plus satis. Et infoelicitatem tuam deploras? qui foelicis¬
ro simo illo seculo videris Italiam, florente Agricola, Politiano, Hermo¬
lao, Pico; cui tam varia tanque recondita contigerit eruditio, qui tot
summatibus viris notus ac familiaris fueris, qui nune quoque optimis
ac doctissimis quibusque sic charus sis et adamatus vt, si pater esses,
omnibus intimius charus esse non possis. Adorat te propemodum
15 Episcopus Roffensis. Ioanni Coleto sacrum est tuum nomen, Quod
ni minister perdidisset epistolam tuam, haberet eam, vt aiebat, inter
sacras reliquias. Nuper inuisi monasterium peruetustum Cartusien¬
sium apud Sanctum Odomarum Artesiae oppidum. Eius loci Prior
e tuis libris mire literas Hebraicas assecutus est nullo praeceptore,
2. Iunio coni. Geiger: Iulioa. Cf. Ep. 418 prooem.
I. ypapparopópou] The bearer of 17. monasterium] A Carthusian
this letter was a Dr. of Divinity, house founded in r208 in the valley
who is mentioned, but not named, in of St. Aldegonde at Longuenesse,
RE. 231,2. The latter of these should about a mile SW. of St. Omer; see
be dated early in 1517, as it men- J. Dorheims, Ville de St. Omer, p. 597:
tions the receipt of Ep. 402 ‘vix ante Tts Prior at this time was John Quonus.
annum’. A letter from him in praise of Reuchlin
ro. Agricola] Geiger points out that to Jas. Faber (Stapulensis), dated 24
Reuchlin cannot have met Agricola in July (? 1514; RE. p. 223 n. 2), is
Italy. printed on the next leaf of the Ilust.
17. Nuper] Probably in June. vir. epist. See also RE. p. 80 n. 2.