me tam assiduum tecum, dum tantum opus parturiebas, intercessisse
ob id putant inter nos inimicitias ; perinde ac summa fuerit instituti 125
tui theologos atque me falsis ornare laudibus, et quasi ego potius
captandi nominis gratia quam fruendi affabilitate, virtutibus, elo¬
quentia tua accesserim foecundissimam officinam. Nolunt induci
vllo pacto vb credant voluisse te immerenti mihi felici benignitate
ingenii tui quidpiam affingere, meque repugnasse timentem sannas 130
consciorum ignorantiae meae ; quibus non tam permisisse quam
ambisse nolim etiam nune videri.
Quocirca peto oroque vehementer, Erasme autor ingenioli mei, cui
debeo iure quicquid vnquam futurus sum—oro, inquam, alteris litteris
Vuolphangum tui studiosissimum condones. Praescribo materiam, 135
ne liceat argumenti causari penuriam. Nempe quadruplici sensu
Scripturam explicantes, non raro ne vno quidem assequimur, ac
animo Prophetarum sepe imperspecto verbis abutimur aut ad mores
fingendos aut ad Ecclesiam exponendam aut ad cetera id genus, eaque
contendimus e meditullio Scripturarum manasse; quasi Spiritus 140
Sanctus in hoc potissimum Prophetas inspirauerit neque respexerit
vnquam quicquam aliud. Deinde vero reclamante, siue conuicti
erroris, ad arcem nostram, sensuum varietatem, profugimus, non
litterae, sed anagogae, tropologiae, allegoriae sententiam adseue¬
rantes, cuiusmodi nos plagis venantes veritatem amittimus. Scio 145
equidem Scripturae morem, scio quam inuoluat suauitatem veritatis
metaphoris et allegoriis, scio quam non fugiat enigmata, imo inuitet
aliunde, importet et in sinum suum velut congerat, tanquam data
opera condat altius abstrusam veritatem. At hunc labirynthum aliis
filis remetiendum censeo. Sit primum acre iudicium, instructum 150
copiis paratis lectione bonorum authorum. Sit postea rerum sacra¬
rum diues peritia et felicitas tractandi, eaque libertas quae fateri in¬
genue haud vereatur, si quid effugerit inquirentem. Ad mores quo¬
que, ad carpenda vicia, ad mouendam pietatem vltro sequax est natura.
Esto, at hae partes non sunt enarrantis proprie, sed persuasoris. 155
Vnum igitur sensum forma optima perscrutandi peruestigemus.
Sed de hac re tuam desydero sententiam. Fac rescribas ; vna qui¬
dem opera geminam gratiam inibis, et simul te praeceptore discam
quid quoue modo in Scripturis tractari debeat, et simul habebo quo