OCR
459 | FROM WOLFGANG KOPFEL 335 castigatione quicquid non expurgauerit properantior ista cura, vel si quando scholia diuersa sentiunt, protinus calumniantur te non bene memorem pugnare tecum, illic positum hic rursus expungere, fluctua- 50 reque incertis velis Num titulus, aiunt, collatis Grecis et vetustissimis Latinorum exemplaribus Erasmum promittit castigatorem ? Num eiusdem sunt scholia? Vnius pectoris illa interpretatio et scholia vt longo dissident interuallo! Has nenias argutuli illi occinunt. Quamobrem admoneo, quoniam incomparabilis eruditio tua 55 monitorem sordidum admittit, duobus saltem studiorum ministris eam iniungas prouinciam, vt Graeca Latinis ac singulis locis sua scholia conferant diligentissime; id quod in Paulinis Epistolis item praestent velim. Sepe enim dicunt scholia etiam in Paulum te clarius explicuisse et nominatim verba numerant quibus a te obscura 6o illuminata testaris; eadem non tenet interim traductio tua, etsi est non crassior neque infelicior scholiorum versione. Mediocre tamen ingenium consonantiam ex altera praesertim emissione expectat, atque inuidia notat quantulumcunque diuersitatis compererit. Pugnantia itaque aut versa ineptius a vulgato interprete opera ministrorum 65 agnoscas, et in consonam germanitatem facili isto ductu cogas, dignam parente reddas foeturam tuam et Pontifice patrono, ista exploratrice lingua iterum atque iterum lambendo. Nihil polliceor vel Momo desyderandum superfuturum. Nam commentaria dabis plena manu in Paulum ; alioquin fusius (vt potes obiter) exponi abdita 70 diligens lector expeteret, qui dudum Lyram, Carrensem et illius farinae commentarios fastidit te authore et ex libris tuis animatus ad frugem meliorem. Et quia monitoris munus inepte coepi, audebo ineptiam meam petulantius prodere. Obsecro itaque nihil dixeris vel vehementius 75 vel apertius de superstitioso ciborum delectu inter Christianos, de precibus ad numerum certum praescriptis et de his rebus vniuersis, quas ex vsu publico seculi nostri vel credulitas vel fides assumpsit. Hucusque quidem egregie praestitisti Periclem, contra voluntatem supercilii nostri pro veritate locutus, idipsum tamen non minus 8o seuere quam constanter. Et videris nobis etiam nunc, vt es, iocundissimus atque adeo temperatus vel iis quibus adhuc dolet ab eloquentia tua illatum vulnus ; hoc istud est artificium, haec authoritas, haec diuina prope maiestas tua dicendi, cui neque vexati aut, vt sibi videntur, lesi queant repugnare. Ansam tamen coeperit inuidia, 85 63. expectat atque scripsi: expectataque MS. 69. desyderanda MS. : corr. LB. 74. ineptiam scrips? : inertiam MS. 79. Periclem MS. : periculum vult Nichols. 7x1. Carrensem] Hugo (+ 126%) of he wrote a commentary on the whole St. Cher, near Vienne. Besides cor- of it, which is printed with John recting the text of the Latin Bible, Amorbach’s edition of 1498-1502.