quidem, pro meritis tamen infinitis tibi minus respondens; et pro¬
10 fecto nunquam satis respondebit, nisi nostram Basileam frustratam,
esse sua expectatione satis tibi responsum crediderimus. Verum ab,
Erasmo hanc adhuc habemus gratiam, quod infantiam nostram adeo
tenuem litteris dignatur, licet occupatissimus vel in dimittendis
ablegandisque suam amicitiam ambientibus ; qui quum adhaerere
15 non potest quibuslibet, vnum principem nataleque solum elegit, Sic
abes, modo, Erasme desyderatissime, nobis abes in rem tuam, adau¬
ctus postquam abieris honoribus atque diuitiis ; nos amiculi respectu
proprii commodi ne molestum duxerimus infortunium nostrum, tua
pensitet felicitas.
2o Deinde scribis haud absurde quidem attinere ad verae pietatis et
eruditionis negocium instaurandae, vt sim diu incolumis. Nam ita
se res habet. A me constat vtilitas piis litteris, vere prosum rei
litterariae ; neque putes dictum insolentius, quia prosum litteris
simul ac pietati, et vbertim prosum, ad vberrimam videlicet Erasmi
25 lectionem inuitans nostratium vulgus. Adhortor enim excitoque
passim Erasmo studeant, diurna versent manu nocturnaque Eras¬
mum, atque impetro a plerisque venae melioris ingeniis nihil scire
quam vnum Erasmum, vniuersae doctrinae redundantem Oceanum et
vindicatorem verae litteraturae. In hoc Erasmicum Pauli ad Roma¬
nos Epistolam profitebor, paucis abhine diebus incepturus, et plenum
suapte sponte cupidumque auditorium praeuideo ob vnius Erasmi
longe amplissimi nomen. Preterea in triuiali ludo teneram curaui
| puericiam in Erasmo edoceri, vnum Erasmum domi parentibus
recensere, vnum blesula illa lingua commendare, praedicare, ex¬
35 tollere. Ad haec grauitatem theologicam studio emulationis pro:
uoco, palam astruens in te mihi quasi tabernaculum vitae collocatum,
ad acumen istud, ad humanitatem, ad facilitatem tuam temperatissi¬
| mam, ingenium, mores, consuetudinem omnibus formanda quibus
| amor honesti doctrineque insidet ; te nihil perfectius, nihil absolutius
| 4o aetatem nostram produxisse neque etiam priscorum, tam omnibus
| nimirum numeris probatum exemplar atque scopum studiorum.
Neque his contentus quin eadem molior apud extera gymnasia.
Num haec faciens videor prodesse? Sed vtilitas adeo perspicua non
tam venit a me fabro inepto quam a te faberrimo Erasmo, totius
45 orbis decore.
Ceterum gaudeo te nouam Instrumenti Noui editionem parare, et
p nomine imperitae multitudinis gaudeo ; cui videtur vel de tua esse