OCR Output

316 LETTERS OF ERASMUS [1516

referat vna cum vita aeterna; siquidem meo iudicio non potuisti
facere quicquam Christiano professore dignius. Incidi ante paucos
50 dies in Catonem minorem quem commentariolis elucidasti ; in qui¬
bus non crederes quantum me oblectarim, admirans tam dulcem et
vberem frugem in tam modica gleba. Obsecro facias ascribi omnium
operum tuorum indicem vni aut alteri librorum. Nam sicut de hoe
i libello mihi non constabat, ita vereor ne sint etiam alii quos ignorem,
È 55 Hieronymum obuiis vlnis votisque omnibus excipiemus, acturi
gratiam cultori et reparatori eius.

Petrum Falconem Eluetium, quem nos Angli agnomento Magnum
appellauimus, valde diligo. Porro erat diligentissimus peregrinorum
patronus, simul et iucundissimus comes. Habebat in triremi cauda¬

60 tam symeam miro ingenio, quae gestibus, cachinnis, clamore, saltu
caeterisque ludicris quotidie nobis risum sardonicum mouebat. Ad
haec rerum nouarum et artium ac machinarum curiosus gestabat
subinde ad cingulum suspensam bombardam, accurate notabat opi¬
dorum locorumque situm et nomina, atramento ex minio facto

65 oblinebat librum peregrinationis, et de te mecum fabulans subinde
gloriabatur te vnas ad se dedisse literas. Rogo, si quando ad eum
scripseris, hominem meis verbis salutes.

Gratulor tibi nobis reddito, imo nobis te redditum, quantum qui
maxime. Vtinam daretur copia tecum fabulandi. Ego arbitror, si

70 te totum mihi effuderis et ego me tibi, nec te Thrasonem agere posse,
quemadmodum dicere soles, nec me Gnathonem, si quippiam in
laudem tuam dixero; quippe cum nihil tale inter vere amicos esse
possit, quin potius scelus esset celare aliquid. Sum auarus visendi
tui. Si manseris istic ysque ad Michaelis, visam te Deo bene iuuante :

75 quod si libebit interea te huc recipere, quod maxime velim, nemini

| erit optatior accessus tuus quam mihi. Agemus ferias amoenissimas.
Quicquid apud me est quod aut voluptati aut vsui esse poterit, tuum
erit. Bene vale.

68. qui C: cui N. 70. effuderis 7: & fuderis C.

50. Catonem] Ep. 298.
53. indicem] This request perhaps
prompted Barland to compose Ep. 492,
He had probably seen this letterin con¬
nexion with the printing of 0! ; where
Ep. 492 follows Ep. 512. See p. 385.
57. Falconem] Peter Falk (- 6 Oct.
f 1519) was early left an orphan, and at
the age of 14 had to abandon a literary
for an official career, retaining never¬
theless an interest in learning (cf.
VE. 137). He rose to be Burgomaster
of Fribourg in Switzerland in 1514,
and played an important part in the

diplomatic relations of the Swiss with
the Papacy and with France, He was
enthusiastic for travel, and in 1515
went on pilgrimage to the Holy Land;
travelling in the same ship with
Watson and another Englishman. In
T519 he again made leisure to go on
pilgrimage; but died on the return
journey, and was buried at Rhodes.
Glareanus’ Isagoge in musicen, Basle,
Froben, s.a., is dedicated to him with
a preface dated 15 May 1516. See Zw.
E. 1515. 1, 1516. 2; VE. 141; EE.;
and ADB. ,