314 LETTERS OF ERASMUS [1516
suasit se futurum felicem, si possit recipi in tuum famulicium.
Igitur si rescripseris an eum velis, et significes licet breuissime me
illum tibi commendasse (quia alias non credet me scripsisse, sicut
20 saepius sum illi pollicitus), feceris rem te dignam et mihi pergratam.
Vale, huius nostri seculi decus. Ex Cantebrigia idibus Augusti.
Epistole elegantes f°. m (Cambridge.
Cp: 129: Ep: 44: HN: Lond. i. 23: LB. 183. (e. 13 August 1516.)
[Between the publication of the New Testament (Ep. 384) and the completion
of Jerome (Ep. 396). As Erasmus is thought to be still in England, this
reply may be placed about the date of the arrival of his letter in Cambridge. It
was delayed in transmission (Ep. 512. 28, 0). For Watson see Ep. 275. 5 n.]
SACRARVM LITERARVM LONGE DOCTISSIMO D. ERASMO
IO. VVATSONVS S. D. P.
TERTIO idus Augusti literas quas Nonis ITuniis ad me scripseras
accepi, idque, mihi crede, suauissime praeceptor Erasme, non sine
ingenti laeticia, vt ex quibus intellexerim tum incolumem te esse,
tum gratiam et autoritatem nactum apud vestratem Principem
5 Carolum. Magno me munere donasti, simulatque literas ad me
dedisti; quandoquidem, ita viuam, eo sum animo erga Erasmum,
vt duas tresue pagellas eius ad me scriptas propemodum tanti faciam
quanti sacerdotium etiam opulentissimum. At ridens dices, Probe
tu quidem addis ‘propemodum’. Ingenue fateor extraria haec me
xonon prorsus contemnere, sed nec sic amplecti vt bonis literis et
doctorum familiaritati praeponam, modo rationi victus fuerit satis¬
factum. Dubio procul adeo erant mihi gratae preciosaeque literae
tuae vt, si rei votisque meis par opulentia suffragetur, singulis literis
singulos aureos redderem.
15 Miror indies magis ac magis Erasmum, quo magis in annos pro¬
cesserit, eo magis grandescere ac quotidie nouum et auctiorem sese
ostendere. Celebraris passim in Italia, presertim apud primi nominis
doctos. Incredibile dictu est quanto affectu passim tuam Copiam
complectuntur simul et Moriam haud secus quam summam sapien¬
zo tiam. Conueni ego multos qui mihi videbantur apud se videri
doctiores, quod te nossent ; apud quos et ego pluris habebar eodem
nomine tituloque. Raphael Regius Venetiis adhuc profitetur Quin¬
450. 1. Nonis Iuniis] Cf. Epp. displaced in- 1503. In 1508 he was
413-17- appointed Prof. of Eloquence at Venice ;
4. autoritatem] Cf. Ep. 370. 18 n. for his zeal in attending Musurus’
22. Regius] (c. 1440?—1520) of lectures there on Greek see Lond.
Bergamo, was Professor of Rhetoric at xxiii. 5, LB. 671. He edited Pliny’s
x Padua 1482-6, but was ousted by a letters in 1490, Ovid’s Melamorphoses
rival; whom after a bloody quarrel he 1493, and published some notes on