OCR Output

444] FROM PETER VITERIUS 285

omnia displicerent quicquid molirer, pudor sepius conatum retinuit. 5
Itaque sperans daturum mihi aliquando quod mihi non omnino
displiceret, contriui in quaerendo longam aetatem. Ceterum nullus
vnquam praeteriit dies quo mihi non honestissima tui recordatio
subiret; sed ei cui omnia deberem (vt scis me totum tibi deberi)
pudebat rescribere indignum tantis auribus, praeterea viro sic de me 10
merito. Sed quando id praestare nequeo, vt tua equanimitas praestet
necesse est. Poteris tu me testudineum vocitare et perquam lentum,
nec immerito, dicereque nihil tibi dari nisi tricas et apinas. Non
equidem inficias eo, quippe qui haec quoque pro leuibus nugellis
mittere non vereor. Qualescunque sint tamen, pro tua in me 15
comitate lectitabis. Huic nempe chartae vix ausim manum apponere,
sed mihi humanitas tua incredibilis animum viresque suggerit; et
qui me olim ab Orco mortuum in lucem restitueris, nec restitueris
modo sed in patria quoque collocaueris amplissimoque praeconio
immortalem effeceris, spero imbecillitatem meam benigne supporta- 20
turum. Quod te per eximiam Mineruam tuam, per Musas omneis
omnesque obtestor deos, neu Viterium vere tuum spernas neu
deseras.

Ego quid tibi pollicerer, cum totus tuus sim, certe non video;
nisi forte qui semper aufugit ad te, animum syncerum, candidum, 25
ingenuum. Ipse igitur tibi post immortalem Deum praecipuum
ac summum amorem, obseruantiam cultumque offero; tu patronus,
tu praeceptor, tu pater, denique tu mihi terrenum numen, 0 vtinam
immortale eternumque dixerim! Sed cur non id, quaeso, diuinae
illae litterae, vere diuinum ingenium, immortalis animus, iure 30
diuinum te immortalem eternumque faciunt? Ergo, candidissime
ac suauissime praeceptor, si quid a diuinis studiis ocii est, fac
Viterii tui nonnunquam memineris. Magnum mihi praeconio tuo
honoremque onusque imposuisti. Si quid vel breuissime ad me
scripseris (ne me abs te desertum putent), tuis de me laudibus 35
respondere longe mihi fuerit facilius ; si cognouero te meis literulis
non (grauari), quanto olim fui remissior, tanto me nune diligentiorem
reperies.

De fortuna nostra hic nihil nune ad te scribo; est enim iuxta
tenuitatem nostram mediocris, sed meliora omnia speramus et 4°
maiorem scribendi occasionem. Hec tantum dixerim. Cum
primum huc me appuli, ipse egenus inopsque, vt facile diuinare

I7. mihi LB: me MS. et seripsi, of. Bp. 328. 27, 40: vt MS. 37. Post
non deest aliquid per lapsum în fine versus.

13. tricas] Mart. 14. I. 7. 19. in patria] Cf. Ep. 528. 10 sed.
19. praeconio] Cf. Ep. 66.