442] FROM HERMANN, COUNT OF NEUENAHR 283
vt rectius dicam tenuitatem; qua tantum laboro vt mihi con¬
grediendum minime cum talibus esse sciam. Ex a[n]duerso autem 15
officio trahor, ratione impellor, amore concitor. Scies itaque ex
meo pectore Erasmi nomen nunquam obliteratum iri posse. Hunc
mihi non modo ingentia literarum monumenta verum, quod ego
maximum in homine reputo, pietas humanitasque commendarunt,
Preter haec Cesarii nostri communis amor effecit vt te impensius 20
amem ; cum enim tu illum ames, esse non potest quin etiam mihi
pars aliqua amoris obueniat, si verum est adagium quod amicorum
omnia sint communia.
Nouum Testamentum mihi cum omnibus bonis summe probatur.
Vtinam reliquum Bibliae eum in modum versum in manibus nostris 25
haberetur! Valeant osores, philargiri, sophistae, quibus nil nisi
sua merda placet, homines ingenio nimirum praepostero, sordido
et illiberali. In malam crucem yna abeant questuarii doctores, qui
tantum curant de pane lucrando, non de moribus componendis ;
omnibus in popinis pauperum sudores absumentes. Ego tuae pro- 3o
fessionis partes et laudo et colo; sed vtinam tam insectari possem
quam vellem! Proinde tuam humanitatem obtestor vt me quoque
in angulum aliquem amicitiae tuae reiicias, contentum potius latitare
quam falso prodi. Habeo gratias immortales quod meum nomen
agnoscere didicisti. Non putabam etiam Athenis me cognitum iri, 35
quemadmodum sibi accidisse gloriabatur prudens ille philosophus.
Sed haec tua est liberalitas; meum autem erit te semper obseruare
et diligere. Vale itaque, meum dulce decus.
Ex Colonia Agrippinensi Vbiorum pridie Fidus Tul.
Deventer MS. 91, f. 132. Brussels.
LB. App. 70. 18 July 1516.
[Contemporary with Ep. 436.
Peter Barbier went as a chaplain with Philip’s expedition to Spain in 1501
(Gachard i. 345, 6 and 369). In 1515 he was chaplain to Prince Charles’ council
(Gachard ii. 494). At the date of this letter he was chaplain to the Chancellor,
Le Sauvage, and in 1517 accompanied him to Spain in attendance upon the
King; being also a member of Charles’ Grand Council (Gachard ii. 509) and
holding some preferment in the Indies (Epp. 476 and 532). After Le Sauvage’s
death Barbier remained in Spain, and found his way into the household of
Adrian of Utrecht; and on Adrian’s elevation to the Papacy, followed him
to Italy. Whilst there (EE. 141) he began his struggle to secure the Deanery
of Tournay, in which he was ultimately successful. In 1525 he was still in
Italy (Omont, Journal d’ Alcandre, p. 45). In 1526 Erasmus wrote to him in
Spain, but by 1529 he had settled at Tournay (EE. 116), and is said (GO. ili. 251)
to have been already Dean. He was still living in 1535 (Al. E. ii. 140) and,
according to GC., in 1551. His relations with Erasmus over this Courtray
20. Cesarii] Cf. Ep. 374- 36. philosophus] Democritus; cf.
35. agnoscere] Cf. Ep. 428. 59-61. Diog. Laert. 9. 7. 5.