OCR
435] FROM WILLIAM BUDAEUS 275 Haec est mea sententia mepi rôv NertoXoynpdrov, quando tu tanto- 85 pere hoc verbo commotus es. Ego autem exemplar literarum mearum in scheda seruaui, ne tu mecum obsignatis literis acerbius agas, si quodam forte in loco ó ké\auds por mapsX\iode. Hic etiam, si diis placet, Catunculum te emendasse dices, neque te poenitere laboris diecularis, ad id etiam priuatim operula dicata ; quasi vero obsolescere 90 nomen tuum tot libellis non possit. Tu de huiuscemodi statues. Mihi autem a te permitti aequum censeo vt in hoc a te bona tua venia dissentiam, praesertim cum alios in meam sententiam discedentes habeam. Caeterum quod de Budaeo me propemodum fovdajpova facis, dopevos Tiy cipuvetav drmodexopat, xv cvverdo por xAevat6- 95 pevos. Quid ni enim id faciam ? quando tu vtrunque credere me vis, et te virum bonum esse et me tibi ingenium meum probasse. Verum cum ad epistolae finem ventum est, non potui non dolere vicem tuam meamque, etiamsi tu tuam tantum doles, in hoc certe officio mihi cedens amicitiae. Nam cum sis ipse coelebs, Peniam 100 quandam nomine vxorem tibi esse conquereris non tantum domesticam sed etiam viatoriam, quam nulla quantumuis longa peregrinatione possis a te abigere, vsqueadeo ab inuisa vxore adamare ; huiusque toedium odiumque omnibus oeconomicis meis curis, coniugalibusque et paternis, opponis, perinde quasi Peniae tuae loco ego 105 Plutum pusionem iucundum habeam, in quo oblectare me ex sententia animi mei possim. At ego te hoc ignorare nolo, me quidem riualem esse tibi in amore philologiae, sed quam tibi vxorem esse dicis non longe a contubernio meo abfuisse, ex quo hoc insano literarum amore captus sum. Hoc tantum refert quod tu eam xaréparoy mevíav 110 ioculariter, ego serio meyiay ovk admuoyodoay Voco: vsqueadeo omnes vere studiosos, qui rari sunt, ista velut aemula philologiae comitatur, vmbra prope dixerim sequacior. Sicque huius aetatis moribus comparatum est ac superiorum etiam aetatum, imo sic philosophiae fert ratio, vt qui eius studiosi et cupidi esse coeperint, rem simul ac fidem 115 ignarorum opinione amittant; et qui diuites esse ceperunt aut meditantur, amorem ilico disciplinarum vel abiiciant vel deponant: id quod in te vereor ne experiamur, si quando (vt speras) inauratus fueris. Quod autem ad me pertinet, hactenus fatum meum agnosco et pene compertum habeo, vt me nec literarum amor nec eius comes 120 vnquam relicturi sint. Quod vt facile patior, ita cum fortuna redire in gratiam nequeo ; cui iam dudum succenseo, quod cum illa tua Penia TPOCETL Kai TV appworiav pot TV ÊTITpITTOV iniunxit : quae mihi annos iam vndecim omnium molestiarum, quas multas expertus sum, go. operula C: opella vna $. III. ddypovotoay scripsi: ddppovods 0: doxnpovovcay B. 113, d. C2: coptu CL 111. ddnpoyvotcay] ‘extra populi consortium viuens?. Budaeus, Lexicon, 1554. T2