TÒ Tapa Œov ÜVAYVOTOpLEVOY, modo vtaris xepoypápw tuo solito in epistolis,
quem ego esse pulehrum et dilucidum scio. Sed scilicet tu schedam ad
me pro epistola pura misisti. Vide vero, si pergas sic neglecte scribere,
ne in fraudem quandam haud spernendam incidas ex hac culpa. Ego
enim epistolas tuas non solum inter keuýńa literaria drorideuu sed
etiam hostiatim propemodum circumfero; quod ita interesse existima¬
tionis meae arbitror tantam mihi tecum intercedere necessitudinem a
multis non ignorari. Et praeterea istis tuis elogiis contra obtrecta¬
tiones vtar, si ita vsus venerit ; multos enim meruisse me obtrectatores
scio, etiam si nondum scio an obtrectatores multos habeam.
Kat ratra yèv dy radra. De altera tua editione quod scripsisti, id
apud me pvornp.òdes erit ; ita enim epistolas tuas ostentabo vt id absque
captione tua fiat. Si quidin sinu meo depositum esse sensero quod¬
que clam esse volueris, id per me ne palam fiat haud periculum
erit; siquidem cum opus est, oreyavdrepos Tov pvoraywyovpevov eipi.
Quantum succidere temporis mihi imperiosis occupationibus licebit,
adiutare te omni ope conabor, vt suggestor structorem ; quod nescio an
efficere possim. Nam vt praefationem tuam et apologiam in Nouum
Instrumentum legi, ita annotationes aliquot in locis vidi. Paroemias
tuas vltimas hodie causa tua a bibliopola mihi curaui. Antehac enim
veteres tuas sufficere mihi existimabam, ita vt etiam non perlegerem,
sed velut Sibyllinos libros, cum vsus venerat, adirem : Silenos tamen
et alia nonnulla legeram in alienis libris, vt fit, cum apud amicos
essem; haec enim loca maxime celebrari audiebam. Linacrum
tuum, virum apprime doctum, vt arbitror, hic allocutus sum non
semel, cum inuicem viseremus ego et ipse. Visus est mihi vir bonus,
benignusque ac nihil fastus pre se ferens. Ei exemplar vnum De
Asse misi, quoniam sub eius discessum liber ab officina exiit. Is
mihi inter loquendum dixerat aliqua eorum quae explicuisse me 40
plane confido, illustrari hac aetate non posse, et ego me id facturum
receperam, quod ille admirabatur. Hac occasione eius amicitiam
quesitam in calendarium sanctius rettuli, vbi maiusculis literis Eras¬
mus perscriptus est.
Hide cou èd6ke rorè raparo\ater rwàs &pas, vt attente quasdam eius
operis partes legisses, egoque resciscere alicunde iudicium tuum
In his est locus vbi respondeo vel èrepdiarelvopar potius