apud eum in Copo, cuius omnia citra exceptionem probat. Fortasse
non offui bonis studiis, dum tuas lucubrationes commendatiores
reddo apud eos qui Erasmum, cum nihil sit, tamen amore quodam
hallucinantes aliquid esse putant: quandoquidem video te hane pro¬
uinciam suscepisse, vt optimas literas ab istorum dradetos reraudev- 30
pévov tyrannide vindices et pristinam illam laudem nostrae asseras
Galliae—(nihil enim vetat eundem ditione Germanum esse et veterum
cosmographorum descriptione Gallum : atque vtinam quidam non
conarentur ea distrahere quae suapte natura coniuncta sunt); pul¬
cherrimum profecto munus et cui obeundo vnus Budaeus par esse 35
possit.
De his in quibus partim a me dissentis, partim assentiris, partim
éréxeis kul audio Byres, non poteram in praesentia respondere, primum
quod temporis angustia excludebar, deinde quod codex nullus adesset ;
nam erant responsuro relegenda loca aliquot. Fiet id alias, idque 4°
breui. Illud interim in genere dicam, tantum apud me valere Budaei
iudicium, vt si quid illi serio probari sensero, non dubitaturus sim
quauis etiam in re ra\wwder. Quanquam in hoc opere feci quod in
aliis soleo. Decreueram leui brachio rem peragere, vt in minutiis
quibusdam versaturus, et locos dumtaxat ceu digitulo indicare. 45
Porro cum iam aedendum esset opus, instigarunt quidam vt vul¬
gatam aeditionem mea vel correctione vel interpretatione mutarem.
Eius sarcinulae accessionem cum oppido quam leuem esse ducerem,
longe grauissimam esse ipsa re comperi, Deinde perpellebant vt
annotationes adderem aliquanto locupletiores. Iam protinus, vt scis, 50
retexenda omnia. Accessit et illud oneris, arbitrabar Basileae haberi
emendata exemplaria, Ea spes quoniam fefellit, coactus sum prae¬
castigare codices quibus vsuri erant 7uroypdpo. Ad haec conducti
fuerant duo probe docti, alter iureconsultus, alter theologus etiam
Hebraice peritus, qui formis castigandis praeessent; at hi quoniam
huius laboris erant rudes, quod susceperant praestare non poterant :
proinde necesse fuit extremam formarum, quas vocant, recognitionem
in me recipere. Edebatur simul et cudebatur opus, excudebatur singu¬
lis diebus ternio (sic enim nunc vocant) ; nec interim tamen licebat
totum huic vacare negotio. Excudebatur eodem tempore Hieronymus, 60
following an incorrect description by mus’ claim to be a German (Ep. 269.
Knod of Cat. Rhen. 270 at Schlett- 38 n.).
stadt); but the translation had been 44. Decreueram] For the develop¬
made earlier, for the dedication of it ment of Erasmus’ scheme see Ep. 384
to Germain de Ganay is dated x Jan. introd.
1502 (? 1502). 52. exemplaria] For. the manu¬
gr. nostrae... Galliae] Cf. Sapidus’ scripts used by Erasmus see Ep. 373
poem (Ep. 399 introd.); and for Eras- introd.