OCR Output

236

LETTERS OF ERASMUS [1516

purgandi necessitatem mihi impositam inueni: proinde occultiorem
illam tuam artem (quid enim tuum est quod non artis faetissimae

25 sit?) nisi persensissem, parum aberat quin gloriosulus mihi tuae
contra singulari eruditioni improuidus patuissem. De morsu quo¬
rundam quod scribis, noli laborare; gloriam, teste Emilio Probo,
sequitur inuidia comes. Hoc esse verae et primae eruditionis et
admirabilis doctrinae argumentum ne dubita, si in popularis litera¬

30 tionis dentes incidas. Haec tuus te ille Hieronymus, vt vno verbo
agam, docere poterit.

Tandem te per sacra amiciciae rogo ad nos venias. Venies ex¬
pectatus bonis viris, quos non parum multos hic offendes. Ego tibi
hospes ero et desyderatus et praesens et ad assem volentissimus;

35 nostrisque et gymnasii pluteis inscribetur hic fuisse Erasmum. Vale
et nostrum Bonifacium ama, qui te pro numine colit: vtinam ita
diuina, ita superos yt Erasmum colat, et iam calculum beatitudinis
melioris in vrnam conieci. Vale, ornamentum orbis.

Ex Friburgo. vii idus Maii. An. m.D.XVI.

4o Parce rudi calamo; tabellarius humeros pressit.

Tuus ad pedes Zasius.

407. To WILLIBALD PIRCKHEIMER.

Pirckheimeri Opera p. 267. Basle.
O?. p. 154: Lond. xxx. 22: LB. App. 62. 12 May 1516.

[The date is confirmed by the publications mentioned. In P the address is
prefixed to the heading. Its survival probably implies that the editors of P
were printing from the autograph. |

ERASMVS BILIBALDO SVO S. D.

Nec erat argumentum ad te scribendi nec otium, vtpote iam ad iter
accincto; et tot iam iam mensium laboribus tantum non extinctus
eram. Et tamen nactus qui perferret, non potui non scribere ad
meum Bilibaldum. Nouum Testamentum vtcunque est absolutum.

5 Hieronymus iam ad metam anhelat, propemodum exiturus in manus
hominum. Excuditur nunc libellus De Institutione Principis vna
cum aliis aliquot. Nos humiles quod licet molimur et rei litterariae
succurrimus pro virili. Tu quo felicior es, hoc potes maiora. Quae¬
cunque regio nos habitura est, semper Bilibaldum animo circum¬

10 feremus., Etiam atque etiam te rogo vt Annotationes in Nouum

406. 30, ille H: ille ille B. 35. Vale BN? : Vaide N! Lond. 41. Tuus...
Zasius om. H. 407. 8. potes PLB: optes Lond.

406. 27. gloriam] Nep. Chabr. 3. In 32. Venies] Cf. Verg. Aen. 2. 283.
the early editions the Vitae are attri- 407. 7. cum aliis aliquot] Cf, Ep,
buted to Aemilius Probus. 393 introd.