OCR Output

398] FROM GEORGE PRECELL 228

inscripto promissum [inerat] circa paragraphum [etenim] ‘Odorari
ac similes aliquot metaphorae’ prope calcem inseruerat, ita inquiens:
‘ Quare quanquam istiusmodi videntur ad prouerbiorum cognationem
pertinere, tamen ea minutius exactiusque conquirere non est sententia,
maxime quod iam hanc prouinciam sibi sumpsit Ricardus Paceus
natione Britannus, iuuenis Graecae pariter ac Latinae litteraturae
cum primis eruditus, tum haud mediocriter exercitatus in euoluendis
omnigenae professionis autoribus. Hic, inquam, felicibus Musarum
auspiciis opus animo concepit, iam opinor etiam prae manibus habet,
magno, ni fallor, vsui futurum politioris litteraturae studiosis: in
quo quicquid est apud vtriusque linguae scriptores insignium meta¬
phorarum, quicquid festiuiter ac scite dictorum, quicquid huiusmodi
gemmarum ac deliciarum orationis, in vnum volumen concinnare
destinat.’

Fac quaeso, praestantissime vir, is libellus diu desyderatus vel
olim in manus veniat studiosorum. Eo profecto libello egerrime
carent. Clamitant dies atque noctes: ‘Georgi Precelle, Hrasmus Ro.
(quia tete totum vendicaui, non minus ac parentem meum et amo
et diligo ac veneror; quoties sermo de te ortus fuerit, tete super
ethera tollo) cur hune codiculum insignium metaphorarum in lucem
prodire curabit negligentius?’ O si hanc tempestatem superuiuerem,
vt saltem viderem, si ad vsum legendi concederetur minime. Vale,
disertissime Apollo.

Datum Vimae ex aedibus omnium Sanctorum noni(s) Aprilis 1516.

Georgius tuus vt suus.

399. FROM JOHN SAPIDUS.

Deventer MS. 91, f. 175. Schlettstadt.

LB. App. 58. 11 April 1516.

[There is no reason to question the date given by the manuscript. The letter
is followed by a poem on the nationality of Erasmus, entitled Ioannis Sapidi
certamen de origine Roterodami quo duae nationes collitiganteis introducuntur, which.
is printed in LB. Ina letter to Boniface Amerbach (Basle MS. G. II. go. 178. 6)

dated rz Noy. 1515 Sapidus announces the completion of the poem and sends
it for Boniface to see. |

IOANNES SAPIDVS DOMINO ERASMO S. D.
Merto te, omnium doctissime Erasme, docti nostrae Germaniae
diligunt atque suspiciunt, quos non modo singulari amore pro¬
sequutus es semper, sed et tuis vigiliis atque doctrina multo reddis

398. 5. inquies MS. : corr. LB. 8. sumpsit aß : sumpserit MS. 9. Post
Britannus aliquot verba add. B. Graecae_pariter aß: Graece pitus MS.
11. omnigenae MS.a: omniiugae B. 20, Pcelle MS.: Pricelle ZB. Ro.
MS.: tuus LB. 23. hunc LB: huc MS. 899. TIT. IOANNES MS.

398. 4. Odorari] Adag. 581. 22. super ethera] Cf. Verg. Aen. 1. 379.

ox

H

9