OCR
999 LETTERS OF ERASMUS [a 516 tua officina laudatissimos autores suppeditat Latinis, Graecis, et Hebraeis formulis excusos, et his quidem longe elegantissimis, 5 Peculiariter autem nostram Germaniam tibi demereris, quam istiusmodi subinde nouis illustras ornamentis quae sola verum et immortale decus possunt adferre. Atque vtinam omnibus aeque cordi sit hoc certamen cum Italis suscipere, illis innoxium, omnibus frugiferum, ac nobis multo gloriosius quam si barbarico ritu saxis ac ferro cum 10 illis decertemus : siquidem in eo conflictu fere qui vincit immanior est, qui vincitur calamitosior; in hoc et qui superat beneficentior est et qui superatur discedit se ipso melior. Plurimum igitur verae gloriae tum tibi tum vniuersae Germaniae, nisi fallor, pariet historia per Nauclerum, diligentisimum hominem et velut ei rei natum, 15 concinnata ; quod ea pars eruditionis vel praecipue conducat ad vitam cum laude degendam, si modo delectus adsit quo lector quid imitandum, quid fugiendum sit dignoscat. Orationis nitorem non admodum requiret qui modo meminerit in historia nihil aeque spectandum ac fidem. Oro superos vt tua industria, quam est vsui 20 studiis, tam tuae quoque rei conducat. Iam passim per omnem Germaniam foelicissime subolescunt honestissimarum studia disci plinarum, quae confido breui ad frugem peruentura te tuique similibus gnauiter adnitentibus. Bene vale. Anno salutis m.D.xvI. Kalend. April. 398. FRom GEORGE PRECELL. Deventer MS. 91, f. 107 v°. LB. App. 57. [Precell seems to have been a parish-priest at Ulm. He is perhaps a ‘Jeorius Pratzel de Nyeder Eysenszheym’, in Würzburg diocese, who matriculated at Heidelberg 11 Apr. 1496 and was B. A. (as Bratzel) o Nov. 1497. In his quotation from the Adagia he was using the edition of 1508 (a), not that of 1515 (8).] GEORGIVS PRECELLIVS VLMANVS ERASMO S. Ulm. 5 April 1516. Omyrym mortalium praestantissime vir, tua spectatissima humanitas quibusdam tempusculis transactis, in Adagiis tuis [Graecorum] maioribus cudendis de quodam libello insignium metaphorarum 398. TIT. PCELLIVS MS. : PRICELLIVS LB. 2. Graecorum ete. seposui, tanquam a scriba minus literato in medium contextum translata ex marginali spatio, vbi Precellius. Jorsitan Graecarum et Latinarum scripserit, post metaphorarum addenda. Of. Ul. 14,5. 397. 14. Nauclerum] John Verge, or Vergenhans, born in 1428 (?) of a noble Swabian family. In 1450 he became tutor to the young Eberhard im Bart. On Eberhard’s accession in 1459 tion of the University of Tübingen he was appointed Professor of Canon Law, and in 1478 Chancellor. Both these offices he held till his death in 1510. See Steiff and, for a criticism of the Chronicle, ADB., with the sources there quoted ; also RE. 62 and 66%.