OCR Output

389] 199
260, 378889 From ANDREW AMMONIUS.

Epistole ad Erasmum f°. d’. London.
C2. p.228: F. p.83: HN: Lond. ii. 7: LB. 236. (18) February (1516).

[Like Ep. 388 evidently a first letter to Erasmus, since his departure from
England in May 1515. It was sent to Pace, who was in Switzerland
(Ep. 388. 94 n.), to be forwarded, but failed to reach Erasmus ; and Ammonius
therefore sent another copy of it in June, when Erasmus had returned to the
Netherlands (Epp. 427 and 429). The month-date given is incorrect in view
of the mention of the Princess Mary’s birth (1. 59 n.). It can be rectified
easily in the way suggested in the text ; that Ammonius should have calculated
for the leap-year without reckoning for the bissextile day is less likely. ]

ANDREAS AMMONIVS ERASMO S. P. D.

Qvrevs victimis hoc expiabo, vt binis mei Erasmi literis non antea
responderim quam ternas acceperim ? Malo crimen fateri quam
causas ineptas afferre ; quanquam nonnullae sunt haud omnino (vt
mihi videntur) ineptae. Veritus enim sum ne operae, cuius tantis
tricis vehementer impeditus parcus esse COgor, iacturam facerem,
quum in incertum scribendum ad te esset, quod tu pertesus hypocau¬
storum nidorem e Germania ad Calendas primo Nouem., deinde festis
Natalibus peractis auolaturum te significabas : nondum tamen consti¬
tuisse videbare Romamne ires an hue reuerteres, seu Venetias te
conferres. Quamobrem priusquam ad te rescriberem, vbi constitisses
gnarum me fieri expectabam. Interim tamen si Romam petiisses,
veteri meo patrono Episcopo Vuigorniensi, nostri illic Regis oratori,
studiose te commendaui: ex eo atque adeo ex ipsis palatinis columnis
singularem Pontificis Maximi in te animum protinus cognouisses
raptusque confestim ad eum fuisses. Sin vero Britanniam Italiae
praetulisses, quid literis inter praesentes opus? Nunc autem post¬
quam, vt tu scribis, ad Calendas Martias, vt ipse iam coniecto, ad
Maias tuum istine discessum produxisti, periclitari hanc opellam
volui. Quare de his quae putem scire te oportere haec accipe.

Ternas Pontificis Maximi literas, quas Breues vocant, accepi : binas
ad te eiusdem plane exempli, alias ad Regem, quibus ei perquam
diligenter, vt ex earum exemplo intelliges, commendaris. Quae
erant ad te, quoniam quid bonae spei continerent scire magnopere
auebam, pro nostrae amicitiae iure mihi sumpsi vt resignarem : vnas
ad te nunc mitto cum exemplo earum quae sunt commendatitiae,
ipsas vero literas cum alteris ad te diligenter tibi seruo. Si huc non
redieris, quid de illis commendatitiis fieri velis significato. Hoc tibi

TIT. > AMONIVS B. 10. te O2: re B. rescriberem B: scriberem 6. Des
tamen H: tum B.

2. ternas] The first was perhaps in case the negotiations with Froben
contemporary with Ep. 348. should fail. Of. Ep. 384 introd.

9. Venetias] Before leaving Eng- 20. Ternas] Cf. Ep. 338 introd. The
land Erasmus may have talked of exemplum of Ep. 330 (cf. Ep. 338. 34)
taking the New Testament to Asulanus, was evidently not reckoned as a Brief.

on

o

D
Q

[D
on