373] FROM JOHN DE MOLENDINO 163
tandem post varios et improbos labores bona dea retulisset: sed non
vidi iustum derelictum., Dixit item Montioius se propediem in
Angliam profecturum, voluitque vt te de ea re facerem certiorem.
Seruabo tamen interim mandatum siue procurationem quam vocant,
si forte qua in re ea vti tua causa contigerit.
Scribis Hieronymum tuum belle procedere. Vix ego verbis possum
consequi quantopere illum videre, legere, osculari gestiam, cum tuis
operibus reliquis et Nouo Testamento. Perge igitur, mi Erasme, et
in has lucubrationes clarissimas viriliter incumbe, quae tibi nomen
immortale ac sempiternam gloriam pariturae sunt. Sic tamen in¬
cumbe vt valetudinis rationem semper habeas ; litteris enim omnino
conducit te esse maxime longeuum. Vale igitur et diu et feliciter.
Ex Tornaco 232 Nouemb. 1515.
Deventer MS. 91, f. 131 V°. Schlettstadt.
LB. App. 38. 25 November 1515.
[The manuscript date may be accepted. The letter cannot be earlier than
1515, for it was only in that year that Wimpfeling returned to Schlettstadt.
It can hardly be later; for in 1516 Erasmus had left Basle and also his opinion
on this question was accessible in the published volume of Jerome. ]
PAVLVS HVGONIS CVRIAE ABBAS ERASMO S, P. D.
Lrrreras illas tuas, quas pridie diui Martini ad communen nostrum
amicum Iacobum Wimphlingum dedisti, adferente eas Io. Sapido,
itidem communi amico, lectitantes inuenimus quod vel pro minimo
nostro beneficiolo ingentibus actis gratiis nosse desyderas eum in
Ezechielis praefatione locum quo nos fatebamur saepicule offensos.
Is locus est in calce eius praefationis quae in omnibus Bibliis Eze¬
chielis volumini praemitti consueuit, vbi secundum aliqua saltem
verba (nam modo textus abest) hoc pacto legitur: ‘Quod si aemuli
mei et hune subsannarint, vereor ne illis eueniat quod Graece
significantius dicitur, vt vocentur phagolidori, id est manducantes
senecias.’
371. 9. sed non vidi] Ps. 36. 25. contemporary with Ep. 360, Cf. also
to. Montioius} Almost from the Ep. 370.1 and 25 n.
beginning of his appointment Mount- 872. 8. aemuli] The Vulgate reading
joy had been endeavouring to return is amici, which Lyra explains: ‘id est
to England; cf. Brewer ii. App. 10. inimici, Yronia est.’
He applied for leave again at this time 10. phagolidori] This passage in the
(ibid. 1112; and 2820, which from com- Vulgate is still a puzzle to the com¬
parison with 1259, 1498, 1499, 1509, mentators. Erasmus (Jerome, ed. 1516,
1510, must be dated 1516); but did iv.f.rrv°) proposed to read giXoXoldopor,
not actually return till 1517 (cf, Ep. and, treating the words that follow as
S08 17e) an interpolated gloss, to correct senecias
14. Scribis] Probably in a letter to conuicia. The Benedictines correct