OCR Output

160 LETTERS OF ERASMUS [1515

Ille vero cogi se inquit, ni penitus e manibus eripi sibi velit opuscula
ab his qui veluti simiae imitantur omnia. Nihil se posse maius hoe
tempore a te recipere dicit, quam si libellus a te reuisus prodeat
castigatior; verum, si fieri nequit, omnino aedendum esse ad ex¬
ro emplar illud quod ad ipsum mensibus superioribus misisti. Ea in
re quid facere possis aut quid fieri velis, ad nos rescribe. Nihil
vspiam cupimus ardentius quam morem tuae gerere voluntati. Si
potes commode, consule studiosorum desyderio tam constantis amici,
Operam meam, qualiscunque sit ea, perquam libenter accommodabo.
15 Viue felix, atque de valetudine tua fac me certiorem. Commenda
me humanissimis simul et eruditissimis tuis conuiuis. Commendat
se tibi noster Rudolphingius vna cum reliquis amicis, qui subinde
ex me audire cupiunt qua sis valetudine, quibus desudes laboribus.
Spem maximam illis de Testamento Nouo deque Hieronymo adiitio,
20 quem auide omnes expectant. Iterum vale.

870. FROM JOHN BECAR OF BORSSELEN.

Deventer MS. 91, f. 121. Arlon.
LB. App. 36. 22 November 1515.

[Plainly subsequent to Ep. 320 ; and therefore only 1515 is possible. |
IOANNES BORSALVS ERASMO ROTERODAMO THEOLOGO S.

Qvas Calendis Octobribus litteras ad me scripseras, accepi paucis
ante diebus quam has scriberem, non ab eo quidem cui ferendas
hac profecturo commiseras, sed a Louanio vsque, quum illue essent
perlatae, ad me missas. Itaque neque hominem vllum conuenire
datum est, vt de te quae vellem percontari potuerim, et temporis
angustia metuo ne mihi impedimento sit, quo minus tibi hae meae,
priusquam Basilea discedas, reddantur; atque ob eam rem scripsi
breuius quam institueram, quando nullum adhuc satis certum
nactus ad te nuncium.
ro Habeo primum maximam tuae singulari humanitati gratiam, qui
negociorum turba obrutus tanto tamen locorum interuallo ad me
seripseris, et quidem humanissime. Deinde te oro, si quae offeretur
aliquando ad me denuo scribendi occasio, facias me copiosius de
rerum tuarum statu, de compositis aut e Greco conuersis atque
castigatis omnibus libris certiorem, et quonam sis isthine profe¬

ox

ui
n

369. 6. opuscula LB: opusculis MS.
369. 8. reuisus] It is evident from him, as he had been recently per¬
Ep. 383 that the February edition was suading Badius to undertake a new
not revised by Erasmus, The November issue. See Ep. 312 introd.
edition bears no sign of revision on its 9. exemplar] Probably Martens’ ed.,B.
title ; and probably received none from 17. Rudolphingius] See Ep. 302: 141.