OCR Output

359] FROM WILLIBALD PIRCKHEIMER 149

confessione ac benignitate etiam propria meus. Perge igitur, mi
Erasme, amiciciam nostram tam fauste incohatam litteris tuis suauis:
simis conseruare ; qua re nil mihi gratius facere poteris.

Matronam quam nouissimis tuis litteris mihi commendasti, ita foui
vt ipsa nec plus sperare nec ego praestare potuissem ; quid enim
tui gratia non faciendum censerem? Amicum communem, Beatum
nostrum, saluta: cui non parum inuideo, etsi vehementer hominem
amem, quoniam praesentia ac iucunda consuetudine tua, mihi vero
negata, illi frui conceditur ; spondet tamen animus non penitus vanus
aruspex ambos quandoque coram oblatum iri amicabiliterque vna
versari posse. Fiat, fiat.

Vale, Latinae linguae instaurator, bonarum litterarum reserator ac
vnicum Germanie decus.

Nurenberge Kal. Octobris.

360. To ANDREW AMMONIUS.
Farrago p. 224. Basle.
F. p. 353: HN: Lond. viii. 29: LB. App. 3. 2 October (1515).

[The date is given by the reference to the New Testament and to the publica¬
tion of A.]

ERASMVS ROTERODAMVS ANDREAE AMMONIO SVO S. D.

Berne hactenus mihi fuit vsque ad nidorem hypocaustorum, quae
nuper incendi coepta sunt. Hieronymus in processu est. Nouum
Testamentum iam aggressi sunt. Ego nec manere possum ob intole¬
rabilem nidorem aestuariorum, nec abire ob opus inceptum, quod sine
me nullo pacto possit peragi. Eluetii nostri magnopere stomachantur
aduersus Gallos, quod sibi in acie non cesserint ciuiliter, vt olim
cesserant Anglis, sed machinis suis multos dissipauerint. Rediere
domum aliquanto pauciores quam exierant, laceri, mutili, saucii,
signis dissectis ; proinde pro epiniciis celebrant parentalia.

Epistolam ad Leonem cum aliis nonnullis curauimus aedendam,
sed locupletatam: si quid responsum est quod ad me vehementer
pertineat, significa tuis literis, sed caute. Si valetudo patietur,
commorabimur hie vsque ad natalem Christi; sin minus, aut Bra¬
bantiam repetemus aut Romam recta.

Eboracensis donauit me praebenda Tornacensi, sed ddspw dope,
859. 18, Matronam] Cf. Ep. 164 in- 7. Anglis] at the battle of the
trod. Spurs, 16 Aug. 1513.
24, aruspex] Cf. Prop. 3. 13 (4.12). 59. machinis] Cf. Creighton iv, p. 211.
360. 2. Nouum Testamentum] For ro. Epistolam] Ep. 335.
the interruption of work cf. Ep. 356. 12. 15. praebenda] Mountjoy obtained

6. acie] Marignano; 18, 14 Sept. this prebend for Erasmus from Samp¬
1515. son, as Wolsey's Vicar-General; and

15