tua humanitas, vt donis tam optatis, tam elegantibus me tantopere
prosequare, cum tamen inuicem nulla tibi ne vmbra quidem officii,
nedum officio, respondeam. Sed immensa tuae admirandae doctrinae
latitudo negat et liberalitatis erga <me) tue opulentiam concludi
septis, vt, sicut in optimis doctrinis tui similem Germanus non
habet orbis, et forte nec Italus, ita et humanitatis primas sedes
insederis. Ea enim demum iusta est humanitas quam complurium
studiorum iusta professio instruit. Equidem quando nihil habeam
quo tuis repetitis pulcherrimis donis gratificer, vtroque me et animo
et mente obligo, vt sub tuam manum subiectus tuis sim iussis prae¬
senti semper obedientia pariturus.
Caeterum quia nuptiales filiae pompas (quod bonum et faustum sit)
vi. Nonas Octob. iam futuro sum celebraturus, te, vt ei pompae
praesens adesses, si id tibi non foret molestum, maximo quo possem
nixu perprecarer. Venires enim et expectatus multis bonis viris
qui in te ardent, et non modici ornamenti accessione me decorares.
Domus mea tam augusto hospiti effusis pateret foribus, et totum
gymnasium tua praesentia illustraretur, Sed eo te officii grauare
non audeo, dum noueris toto me desyderio Desyderium, si venire
dignaberis, excepturum, prouisurumque ne quid te viatici impensa
premat. Philippus noster, licet spem fecisset non abeundi nisi
litteris meis comitibus, abiuit tamen, credo vel opportunitate aliqua
vel necessitate permotus. Est enim (quod abominor) corpore satis
affecto, bonus alioqui vir et humanus. Itaque praesentium exhibitori,
genero meo, litteras dedi. Vale, decus litterarum et litteratorum
princeps.
Ex Fryburgho xi Kal. Octob.
Tuus Zasius.
Beato Rhenano, rarae integritatis et eruditionis viro, quicquid
poteris pulchrum, amicum, honorificum dicito; quem et tibi itineris,
si id sis ingressurus, et ornamenti quod meae familiae affulgebit,
comitem ex medullis cupio.