Verbosius quidem hec, fateor, a nobis sunt disputata quam pro¬
logorum modus patiatur. Sed nihil non tentauimus, nullum non
mouimus lapidem, quo nemini non esset satisfactum, vt alios alie
res vel offendunt vel placant. Quod si quis adhuc reperietur vel
adeo stupidus vel adeo sibi ipsi inimicus vel ita diutina consuetudine
corruptus, vt in hisce blateramentis bonas horas velit male collocare,
ne is quidem habebit quod nobis succenseat; quandoquidem per nos
habet omnia quae superiores editiones complectebantur, eaque multo
habebantur. Adeo cauimus ne quem offenderemus, vt eruditis
pariter et ineruditis, aequis et iniquis, deploratis simul et bonae spei
ingeniis studuerimus morem gerere.
Bene vale, lector amice, Basileae, An. m.p. 15. Mense Martio.
3222964. FROM WILLIBALD PIRCKHEIMER.
Nuremberg MS. PP. No. 131. {Augsburg ?)
(April 1515.)
[A rough draft, autograph, by Pirckheimer amongst his papers at Nuremberg
(Ep. 322 introd.) : for additions made to the contents in the fair copy see
Ep. 375. Epp. 362 and 375 show that the letter did not reach Erasmus. Sir
Robert Wingtield was in Augsburg throughout April and May, and was then
hoping to return soon to England (Brewer ii. 294 and 377); but at the end of
May he was sent to Innsbruck (ibid. 531 and 563). |
St alicui de amicorum splendore gloriari licet, me non plane
vltimum hac in re esse arbitror, vtpote qui non solum hominum
priuatorum sed et illustrium ac maximorum cum Germanie tum
Gallie et Italie principum amicicia mihi excellere videar. Verum
ita me bona adiu(u)et fortuna, inter vniuersos amicos istos nulli 5
secundus sed maximus et precipuus es, mi eruditissime ac iucundis¬
sime Erasme. Legi epistolam tuam longe mihi gratiorem et
acceptiorem quam si a quopiam rege etiam maximo ad me perscripta
esset; non quoniam laudes quas in ea mihi attribuis agnoscam, sed
Beato itaque meo, qui talem ac tantum virum mihi conciliauit, gratias
ago, nec minores tibi habeo, qui tam humanum ac facilem te prestitisti.
Mihi vero precipue hanc ob rem gratulor ac horam hanc que tam
fortunatas mihi at(t)ulit litteras merito candidiori signo lapillo :
Cum enim 9 KI. Februarii scripte essent, non nisi post Aprill. mihi
consignate fuere KI., ac iam Francfordensibus finitis nundinis, quo
326. 139. Martio a: Augusto 6”.
3264. rt. Beato] Cf. Ep. 318.