Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0078
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 79 [79]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0078

OCR

326] TO THE READER 57 lf. ror) Et superiore praefatione satis, opinor, demonstratum est nullum esse scriptorum genus quod non alicubi sit subditiciis huiusmodi libris contaminatum. Num illud pium et candidum esse duces, 65 cuiuis indocto permittere vt quidlibet inuehat, deprauet quidlibet : non permittere studiosis et eruditis vt quod suppositum fuerit reiiciant, quod viciatum emendent? Sed illud fortassis exigis vt hoc autoritate fiat episcoporum. O rem preposteram! Non indignantur. impostori qui citra vllius autoritatem viciauit ‘sacros 70 libros; in eos stomachantur qui citra totius ecclesie autoritatem que viciata sunt corrigunt. Quanquam nos haud conamur preire principibus ecclesie, sed illorum occupationes hac nostra qualicunque adiuuamus opera. Admonemus, non decernimus ; indicamus, non iudicamus. Neque quicquam addubito quin [et] illi vel potissimum 75 sint nostram comprobaturi sententiam. Sed odiosum est, inquiunt, tot iam seculis recepta labefactare. At quid olim septuaginta editione receptius? Nec tamen hane veritus est Hieronymus, frustra reclamantibus cum Augustino quibusdam episcopis, sua interpretatione corrigere. Quid illa de septuaginta cellulis fabula decantatius? At 8o non dubitauit Hieronymus rem nulli non creditam, non solum Augustino, mendacium appellare. An quicquam est hac Noui Testamenti editione vulgatius? At quid decessit de pondere veritatis euangelice, quod Laurentius, homo rhetoricus magis quam theologus, locos aliquot reprehendit perperam ab interprete redditos? An 85 minore fide iam epistole Paulinae leguntur, quod earum editionem hanc qua vulgo vtimur Iacobus Faber Stapulensis, vir non minus integritate vite quam eruditione probandus, negauit esse Hieronymi, quod Laurentium imitatus permulta mutauit vel deprauata vel male reddita? Qua quidem in re nos quoque per idem tempus nauabamus 90 operam, ac mire factum est vt cum vterque de altero nesciret, tamen ambo rem eandem eodem moliremur tempore, etiamsi [si] illius anteuortit editio. Quae vtinam esset eiusmodi vt nostra quam paramus prorsus superuacanea videri possit. Plurimum tribuo Fabro vt viro non vulgariter erudito; veneror vt optimum, faueo 95 vt amicissimo. Verum si in prophanis rebus Aristoteles veritatis potius quam amici Platonis rationem habendam esse iudicauit, multo magis id par est facere in his litteris, quas inter sacras habemus, vt ita dicam, sacratissimas. Nec hoc dixerim quod illius editionem 65. Num aß? : Nam gl 69. B: pposterum a, B° : indignatur a. 71. aB?: stomachatur Bl. 75. et ab Brasmo deletwm add. B. ON Bans Aristotelis a. 81. Hieronymus] adv. Ruf. 2. 25. go. nos quoque] Cf. Ep. 337. 844 seq. 84. Laurentius] Valla ; cf. Ep. 182. and Apol. ad Ia. Fabrum, LB. ix. 19 BO. 87. Faber] Cf. Ep. 304. 89 n. 96. Aristoteles] Eth. N. 1. 6. 1.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1583 px
Image height
2625 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1012.62 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0078.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0078.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit