OCR
56 LETTERS OF ERASMUS [1515 Legit iterum atque iterum Faustus et difficile dictu quam stupuerit, quam[quam] exosculatus sit, quam pene adorauerit doctam illam 25 et inimitabilem antiquitatem. Nec finis nec modus admirandi antiquitatem, donec ipse Santeramus sui proditor rem omnem in risum verteret. Lusit olim ad consimilem modum Gulielmus Copus, immortale Basiliensis vrbis ornamentum, quae talem prodiderit heroa; imo 30 totius nostrae Germaniae nunquam intermoriturum decus: Galliarum felicitas, quae tanto viro tot iam annis fruitur et vtinam quam diutissime fruatur, aule regalis honestamentum, in qua apud Regem regum omnium haud dubie principem principem agit medicum ; imo (vt quod est illo dignius dicam) totius orbis praesidium, cui rem 35 omnium saluberrimam, nempe medicinam, inscitia profitentium propemodum extinctam eruditissimis suis lucubrationibus vindicat ac restituit. Is igitur, vt est non solum integritate doctrinaque singulari verumetiam gratissima quadam morum festiuitate preditus, sed quae bonum virum nequaquam dedeceat, cum in coena 40 catinus appositus esset diuersi generis olerum plenus, et forte fortuna complures simul accumberent medici, vulgo quoque notissimam herbam delegit, quam Greci petroselinon appellant, apii genus. ‘ Medicorum °’ inquit ‘est herbarum formas et vires nosse. En adsumus tot medici. Dicat qui potest, quod sit huic herbae nomen.’ 45 Nemo ausus est pronunciare, quod omnes iam teneret persuasio rarum aliquod ac peregrinum oleris genus esse, de quo vir tantus tam sollicite percontaretur, donec ipse problema risu solueret, et accersitam culinae famulam pro medicis respondere iuberet. Ea nihil contata nomen edidit. zo Iam terciam quoque fabulam accipies, sed aveovepov. Cuidam apud Italos inter primos erudito in manum dedit nescio quis paginam e codice quopiam reuulsam, sic vt nullus esset titulus qui proderet autorem. Qui tradiderat admonuit sibi videri recentioris cuiuspiam scriptoris opus esse. Erat autem is ex istorum numero qui studio 55 fauoreque vetustatis omnia neoterica fastidiunt. Ibi protinus offensus homo spurcicie sermonis, vt tum quidem videbatur, multa conuicia congessit in barbarum scriptorem, qui tam indoctis nugis miseras perdidisset chartas. Nec modus aut finis irridendi, donec alter ostenderet id quod tantopere damnasset fragmentum esse Ciceronis. 6o Agnouit admonitus et risit homo doctus tantam ex imaginatione delirationem. Tantum valet in eruditis quoque praesumpta persuasio, nec alia res in iudicando magis vel auertit vel adimit oculos. 24. quam a bis per lapsum, in fine et initio lincarum ; quamque 8 perperam. 31. eta: atque y. 34. cui a: qui £. 56. spurcitiae 81: spurcitia 82.