OCR
44 LETTERS OF ERASMUS [1515 sadbuc an iam Romam esses profectus; id quod vehementer et suspicabar et metuebam, multo certe scripturus verbosius, si quidem scissem certo te nondum isthinc discessisse. Itaque in incertum epistolam hane missurus, volui et pauca scribere, et ea duntaxat quae etiam quemuis alium legere facile patiar, ne quando epistola 10 ad me remittatur sine responsione cuiusquam, quod quidem de litteris ad te in Britanniam missis est factum, Primum itaque significo tibi me relicta patria et amicis omnibus atque cognatis, praeterea studiorum sociis et plurimis patriae commoditatibus, suasu ac iussu T propemodum veteris patroni mei, Hieronymi Busleidii, in hane 15 terram Lucenburgensem (concessisse, vt eius) nepotulum et ingenuos mores et litteras politiores doceam ; viuoque cum illius pueri matre, muliere probissima, Arelini ac subinde Lucenburgi—commutamus enim sedes interdum—et viuo condicione honesta in primis et quaestuosa satis, sed mihi nonnihil molesta, quod extra litteratorum 20 conuentum et ferme in solitudine mihi nune viuendum est tantisper, dum mittemur ad aliquod publicum gymnasium. Nondum enim mulieri persuaderi potest vt filiolum aetate adhuc tenera, vnicum defuncti mariti solatium, a se ableget. Cupio vicissim fieri abs te certior quos isthic libros impressioni 25 mandaueris ; intellexi enim cum ex litteris quibusdam tuis, tum ex iis qui te isthue proficiscentem conuenere, quod constitueris castigationem Noui Testamenti, et item Epistolarum diui Hieronymi, antequam Romam te conferres, isthic impressoribus seu calcographis committere ; et alia item nonnulla, quae te scripsisse ex tuis ad me 30 litteris aestate hac proxima cognoui. Quod si Britannia egressus me quoque Middelburgi conuenisses, quod quidem vehementer cupiebam et tu te facturum, si commode posses, significaueras, certius multo sciuissem omnia et nonnulla etiam coram vidissem. Nune vero fuerit mihi gratissimum, si qui isthic libri abs te impres35 sioni commissi sint, et quanti singuli veneant, atque etiam quo pacto huc possim tanto locorum interuallo curare aduehendos, significaueris. Quod si is qui litteras has tibi reddidit, ferendorum ad me librorum prouinciam suscipere voluisset aut etiam ad me quouis modo dirigendorum, emi iussissem quotquot isthic sunt impressi. Si vero vel 40 Treuerim vel Metim mitti possent ad bibliopolam quempiam, quando ipsi inter se negocia multa habent communia chalcographi et bibliopolae, vt inde certo pretio ego petam, fuerit id mihi multo gratis37. li/borum MS. 5. Romam] Cf. Ep. 300. 40 n. see Nève in the Annuaire del Univ. Cath. 10. litteris] Perhaps the letter de Louvain, 1874, PP. 399-409, where a referred to in Ep. 291. 43. It evidently letter written to him at Louvain by was not answered by Erasmus, since Jerome Busleiden in.1516 is printed. the news is repeated in Ep. 201. 30. litteris] Evidently in answer to 15. nepotulum] Cornelius Erdorf; Ep. 201; cf. Ep. 578; note 1.