sadbuc an iam Romam esses profectus; id quod vehementer et
suspicabar et metuebam, multo certe scripturus verbosius, si quidem
scissem certo te nondum isthinc discessisse. Itaque in incertum
epistolam hane missurus, volui et pauca scribere, et ea duntaxat
quae etiam quemuis alium legere facile patiar, ne quando epistola
10 ad me remittatur sine responsione cuiusquam, quod quidem de litteris
ad te in Britanniam missis est factum, Primum itaque significo
tibi me relicta patria et amicis omnibus atque cognatis, praeterea
studiorum sociis et plurimis patriae commoditatibus, suasu ac iussu
T propemodum veteris patroni mei, Hieronymi Busleidii, in hane
15 terram Lucenburgensem (concessisse, vt eius) nepotulum et ingenuos
mores et litteras politiores doceam ; viuoque cum illius pueri matre,
muliere probissima, Arelini ac subinde Lucenburgi—commutamus
enim sedes interdum—et viuo condicione honesta in primis et
quaestuosa satis, sed mihi nonnihil molesta, quod extra litteratorum
20 conuentum et ferme in solitudine mihi nune viuendum est tantisper,
dum mittemur ad aliquod publicum gymnasium. Nondum enim
mulieri persuaderi potest vt filiolum aetate adhuc tenera, vnicum
defuncti mariti solatium, a se ableget.
Cupio vicissim fieri abs te certior quos isthic libros impressioni
25 mandaueris ; intellexi enim cum ex litteris quibusdam tuis, tum
ex iis qui te isthue proficiscentem conuenere, quod constitueris
castigationem Noui Testamenti, et item Epistolarum diui Hieronymi,
antequam Romam te conferres, isthic impressoribus seu calcographis
committere ; et alia item nonnulla, quae te scripsisse ex tuis ad me
30 litteris aestate hac proxima cognoui. Quod si Britannia egressus
me quoque Middelburgi conuenisses, quod quidem vehementer
cupiebam et tu te facturum, si commode posses, significaueras,
certius multo sciuissem omnia et nonnulla etiam coram vidissem.
Nune vero fuerit mihi gratissimum, si qui isthic libri abs te impres¬
35 sioni commissi sint, et quanti singuli veneant, atque etiam quo pacto
huc possim tanto locorum interuallo curare aduehendos, significaueris.
Quod si is qui litteras has tibi reddidit, ferendorum ad me librorum
prouinciam suscipere voluisset aut etiam ad me quouis modo diri¬
gendorum, emi iussissem quotquot isthic sunt impressi. Si vero vel
40 Treuerim vel Metim mitti possent ad bibliopolam quempiam, quando
ipsi inter se negocia multa habent communia chalcographi et biblio¬
polae, vt inde certo pretio ego petam, fuerit id mihi multo gratis¬
37. li/borum MS.