OCR Output

319 | FROM ULRICH ZASIUS 43

nostrae prouinciae regens, testabitur; ad cuius, vt veteris amici,
coenam cum hoc dierum in oppido Ensisheim (ibi enim moratur)
vocatus adessem, tuas incomparabiles dotes (quod semper facio) in
partem epularum citaui: atque ita citaui vt, cum ipsa vltro coena
omne genus ferculis splenderet, tua tamen nomina splendori auctarium
et quidem memorabile addiderunt. Ignorauit Hieronymus tam te
nobis vicinum agere, imprecarique fortunae videbatur quod tantus vir
tam diu eum (quod minime decebat) latuisset. Is tibi notior esse
cupit, amicus esse desyderat; in tuas ardet literas, quibus vt eum
impartias et rogo et hortor. Vir est et iuris peritissimus et insuper
omnibus humanitatis studiis ex pari doctus ; et, vt verbo dicam, eum
comperies Hieronymum, quem pro sua iuuenta (nec enim tricesi¬
mum annum agit) vix alium Germania nostra superior tibi exhibebit.
Quod ad me attinet, ita Zasio vtitor vt seruo a pedibus. Iam enim
me candidiori hostia litasse putabo, si me dignum haberi sensero
vt vel inter calunculos tuos dinumerer. Glossae, quas in certas iuris
ciuilis partes meditor, Summa ff. veteris cui iam manus fere imposita
est, Intellectuum iuris ciuilis veritas quae contra communia sensa
doctorum propediem prodetur, De aduocatis opus non poenitendum,—
quae omnia pari sub incude sudant—ea de te praedicabunt quae
ne coram scribam et modestia prohibet et terret pudor. Vale, decus

doctorum, quod simile vix aliqua videbit posteritas.

Ex Fryburgo xi Cal. Ianuarii. 1514.

Tuus Vdalricus Zasius Il. doctor.

320. From Jonn BrCcAR 0F BoRssELEN.
Deventer MS. ot, f. 120 v°. Arlon.
LB. App. 18. 4 January 1515.
[Plainly prior to Ep. 370, and therefore only 1515 is possible; since it is
evident that both letters are addressed to Basle. ]
IOANNES BECAR BORSALIS ERASMO ROTE. S. P. D.

Qyvm nullam decreueram scribendi ad te occasionem vnquam
omittere, praeceptor prae omnibus obseruande, eam ob rem nuncium
quempiam nactus qui isthuc erat profecturus, nolui committere quin
vel paucis ad te scriberem, tametsi plane nescirem isthicne ageres

819. 26. Ensishem F. 29. E: ferculi MS. 30. quidem MS. H: quiddam
E. adderent £. 31. tantus vir MS. : ea res E. 36. Hieronymum add. E.
quem... nec MS. : quo pro ratione aetatis, necdum E, 37. MS. Lond. : supe¬
riorem N°. tibi om. E. 39. E: censero MS. 41. ff. MS.: digesti E.
manus fere MS. : prope manus E : prope summa manus UHR 42. contra E:
ceu MS., of. Ep. 303. 15 2. 43. propediem add. E. 45. E : prohibebit MS.
46. doctorum MS. : doctrinarum E. 47. Friburgo E. 48. Tuus..
doctor om. E.

819. 42, Intellectuum] Cf. Ep. 303. 15 n.

45