quantum te faciat Zasius ille, nostrae tempestatis iurisconsultus
absolutissimus. Vellem igitur eidem non tam me quam negocium 5
meum litteris tuis commendares. Quo autem commendationis argu¬
mento opus sit, Frobenius tuus exploratum faciet. Has si preces (me
hercules) humili e pectore fusas non surda aure pertransieris, ita me
tue magnificentiae deuinctum obligabis vt nihil sit quod pro Erasmo
illo maximo, humanissimo et doctissimo praeceptore meo, subire 10
pertimescam.
Vale, ex aedibus nostris, turbulentis curarum vorticibus angustiato,
die omnibus superis dicato 1514.
317. From ULRICH ZASIUS.
Deventer MS. 91, f. 200. Freiburg.
LB. App. 14. 7 November 1514.
[The manuscript date is confirmed by the gift of Plutarch, and by the
reference in ll. 11-13 to Epp. 303; 306, 307. 50-54.]
Qvanpo, ter maxime Erasme, nune tempus latiora ad te scribendi
non suppetebat, articulo et temporis et legittimi muneris exclusus,
modica haec accipe. Lucae nostro, viro optimo et diserto, suppetias
ferre paratissimus sum, tum quia doctrinae specimen haud mediocre
praebet, tum maxime quia tuis commendatus ornatissimis litteris, 5
tuis inquam quem [non] perinde ac lumen de coelo delapsum veneror.
Quod porro Plutarcho tuo Latiali per te veste intecto me donasti,
non est eius generis quod verbis remetiar, quando nec ieiuno mihi ea
verborum flumina suppeterent, quibus tam gratum, tam amabile, adde
tam eruditum, opus consequerer ! et si maxime facundus essem, non 10
verbis sed re ipsa vel sunt vestigia gratitudinis exhibenda. Superiori¬
bus litteris tu Iupiter ita fulmine intonuisti, cum magnum, cum
felicem te nominarem, vt attonitus manum nune retraxerim et pro
magno ter maximum nominauerim. Quid enim aliud dicerem ? quo
alio titulo nominarem? qui omni mortali praeconio sis superior, qui, 15
si vnquam quisquam in mille annis, te verum heroa qui paulo sit
immortalibus inferior referas. Scio dices Zasium adulatili effoeminari
stilo, Germano Germanum, quod dedeceat, blandia dare; hoc enim
aliquando, vir integer et erectus, acris et fortis, in me carbone nigro
notasti. At alia non potui; sic me animus meus, genius, feruor, 20
affectio impellunt. Tu enim, o Erasme, fama ingens (vt Ciceronis
816. 10. praeceptori MS. 817. 2. non LB: è MS. muneris scripsi, of. Epp.