OCR Output

36 LETTERS OF ERASMUS [1614

Q

INCOMPARABILI IVRIS VTRIVSQVE PROFESSORI, VDALRICO
ZASIO, ERASMVS ROTERODAMYS S. D.

Ne tuis responderem litteris, doctissime Zasi, obstabat Adagiorum
opus, quod tercio iam nascitur, quiddam etiam supra Bachum bis
natum referens. Et renascitur sic auctum, sic locupletatum, vt
prorsus aliud videri possit. Multo vero magis obstabat diuus Hiero¬
nymus, quem mihi non paulo maioribus sudoribus constat emaculare
et scholiis explicare quam ipsi constiterit scribere. Demum ad¬
monebant et tuae litterae ne responderem. Verum isdem illis ad
respondendum extimulas, quibus ne respondeam mones, ac nouo
quodam modo renitens efflagitas, condonans exigis, non cogendo
maxime cogis. Eiusmodi Zasii mei simulacrum epistola veluti
depingit ac repraesentat, nimirum hominis qui tria quedam eximia
bona ex aequo copularit, in quorum singulis excellentes paucos
reperire licet; quantum illic eruditionis, quantum verae facundiae,
postremo quantum humanitatis ac candoris! Foelix academia Fri¬
þurgensis, quae tanti viri facunda eruditione et erudita facundia simul
et illustratur et eruditur, quae tam parata humanitate fruitur; immo
foelix Germania tam incomparabili ornamento dotata. Quod scribis
meam epistolam istic circumferri, hoc est meas tam ineptas ineptias
in manibus omnium esse traducique, minus moleste ferrem, si scirem
omneis eodem esse candore quo Zasius est, qui quantumuis neglectim
effigiatus venias, potes boni consulere. Bene vale.

M. Conradum, amicum meum et bonarum litterarum candidatum,
adiuua tuo fauore, si quid opus erit.

Basileae natali Lucae.

314 From Joan Corer.
Deventer MS. 91, f. 152. London.
LB. App. 85. 20 October (1514).
[The answer to a letter written from Basle on the same date as Ep. gor and
narrating the events of the journey.]
IOANNES COLETYS DOMINO ERASMO S.

Erasme charissime, accepi litteras tuas Basileae scriptas 3. Cal.
Septemb. Gaudeo quod intelligimus vbinam locorum es et sub quo
coelo viuis; gaudeo etiam quod vales, Fac votum persoluas Paulo, vt
inquis, factum. Maguntiae tanti te factum fuisse quantum scribis,

313. 15. facunda corr. Nef: fatū MS., sequente lacuna. 16. huanitate MS.
19. minus seripsi ; mitius MS. 20. omneis scripsi (oeis) : esse is MS. (eeis).
313. 2, Bachum] Cf. Ep. 269. 3. CE Ep. 331.5 m

22, Conradum] Probably Fonteius; 814. 3. Paulo] Cf. Ep: 301. 18-20.