SALVTEM plurimam, reuerende pater. Summis sudoribus adnixi
sumus et adhuc adnitimur, vt diui Hieronymi epistolas castigatas
emittamus in manus hominum; quibus nihil dici aut fingi potest
deprauatius: cum meo iudicio vnus fere sit Hieronymus dignus qui
5ab omnibus legatur, inter theologos duntaxat Latinos. Ordinem
hune instituimus. Primo loco ponemus que vere sunt illius.
Secunda, que falso Hieronymo tribuuntur, sed digna tamen que
legantur. Tercio loco adulterina quoque subiiciemus, a nebulone
nescio quo insulsissimo atque impudentissimo subdita. Addemus
Io causas cur ea nobis non videantur esse Hieronymi. Ita pariter fiet
vt neque decipiatur lector mendacibus titulis neque quicquam in
volumine desyderet cui talia placent deliramenta. Deprehendi
stilum vnius rabule qui multa miscuit et Augustini operibus, vt
sermones eremiticos, et Ambrosianis addit sermonem Ambrosii
15 gratulatorium de baptizato Augustino.
Video te eodem animo in hune diuinum esse virum quo nos, et
ordinem tuum non improbo; quem tamen sequi sine magno meo
labore non possem: essent enim omnia retexenda. Preterea periret
mea separatio. Postremo sunt multe epistole que alio quodam
20 ordine inter se coherent; siquidem ipse Hieronymus iubet libellum
quem scripsit ad Nepotianum copulari cum eo libello quem scripsit
ad Heliodorum. Itaque veterum ordinem sequemur exceptis adul¬
terinis, et loco ordinis quem tua paternitas excogitauit, indicem
ponemus, vt duplex sit ordo duplexque commoditas. Addidimus
25 argumenta in singulas et scholia, vt non admodum eruditi inoffensius
eum possint legere. Explicuimus allusiones ad loca scripturarum
diuinarum, eas duntaxat quas non quiuis etiam theologus sensurus
erat.
Gratulor profecto sanctissimo viro qui mirabili cura doctissimorum
30 iuuenum Amberbachiorum tam emendatus in lucem prodire coeperit.
Non grauabitur paternitas tua reuerenda nobis impartire si quid
habes emendatorum codicum, aut si qua loca feliciter annotata.
In epistola ad Heliodorum cuius initium est, Quanto amore, varie
legitur hic locus, cui nos morituros relinquis? etc. Aperi nobis, si
35 molestum non est, quid tu sentias. In epistola ad Rusticum cuius