OCR
305] TO JAMES WIMPFELING 23 vir varia doctrina praeditus, ad haec moribus doctrina dignis. Est hie quoque poeta laureatus, Henricus Glareanus, mire candidus ac festiuus et summae spei iuuenis. Ab Vdalrico Zasio, qui Friburgis magna cum laude leges Caesareas profitetur, vnas atque alteras accepi literas, ex quibus mihi perspicere videor hominem non tantum eruditum et eloquentem, verumetiam raro quodam ingenii candore ac singulari praeditum prudentia. Audio passim apud Germanos esse viros insigniter eruditos, quo mihi magis ac magis arridet et adlubescit mihi mea Germania, quam piget ac pudet tam sero cognitam fuisse. Proinde facile possum adduci vt hice hyemem vsque ad Idus Marcias ; deinde confectis quae volo in Italia negociis, ad Idus Maias vos reuisam. Atque id faciam lubentius, si velut de eodem, quod aiunt, oleo eademque opera vniuersas lucubrationes meas hybernis his mensibus liceat emittere. Adagiorum opus iam excudi coeptum est. Superest Nouum Testamentum a me versum et e regione Graecum, vna cum nostris in illud annotamentis. Tum epistolae diui Hieronimi a nobis recognitae et a suppositiciis ac nothis repurgatae, necnon et scholiis nostris illustratae. Praeterea Senecae oratoris omnia scripta non sine maximis sudoribus a nobis emaculata. His fortasse et scholiorum nonnihil adiiciemus, si dabitur ocium. Sunt et alia minutula, de quibus minus solliciti sumus ; quae si suscipiet hic chalcographus, abdemus nos testudinum ritu, non ad somnum sed vt toti versemur in hoc negocio. Ex Italia reduces, vti spero, dies aliquot salutandis et cognoscendis Germaniae proceribus sumemus. Nam hos vere proceres existimo, non qui funes aureos collo circumferunt quique parietes et vestibula pictis maiorum imaginibus ornant, sed qui veris ac suis bonis, hoc est eruditione, moribus, eloquentia, patriam suam ac suos non solum illustrant sed etiam adiuuant. Reuerendo patri Christophoro Basiliensi episcopo tuas nondum reddidi literas, in D Io D = or 209. Henricus om. 8. 210. summae a: optime £. Friburgi £. 215. insigniter a: eleganter B. mihi add. B. að: ac magis om. y. 221. his £: iis a. 227. His fortasse a : Fortassis 8. 234. imaginibus aò : magistratibus 8. 236. Reuerendo patri Christophoro om. 8. 237. reddi ò. to transfer himself to another cure in Ep. 306 had already been delivered. 1521 (Gény, Die Reichsstadt Schlettstadt, p. Tog) and again in 1525 (BRE. 446) : which is the last glimpse we have of him. He may perhaps be identified with a Io. Gallinarius, who matriculated at Cologne go June 1509 ; but the Io. Henlin, author of the Hxpositio Antiphone seu Camtici Salue Regina, Basle, Furter, 20 Jan. 1505 (Panzer ix. 391), was probably a different person. See Schmidt and Böcking. 212. literas] Ep. 303; and apparently 217. possum adduci] On 24 Sept. (1514) Bruno Amorbach writes to Boniface ; ‘Dominus Erasmus apud nos hyematurus est.’ Basle MS. G, IL 13. go. The letter (an autograph) is dated xx4 (more probable than xxr) Septembris Anno mpx1i1; but a final stroke has evidently been dropped in the year-date by mistake. 223. a me versum] The first mention ofanintended translation ; cf. pp. 182, 237. Christophoro] of Utenheim.