Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0040
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 41 [41]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0040

OCR

305] TO JAMES WIMPFELING 19 Foelicem se fore putat apud Homerum Agamemnon, si sibi decem contingant Nestori similes. O saepius foelicem augustissimum 7o Maximilianum, cui tot sunt in vna republica Nestores, vel potius Scipiones et Catones, aut si quid iis quoque vel sapientius vel incorruptius. Si quando grauitatem hominum contemplabar, prorsus veteres illos Areopagitas mihi videre videbar ; si morum integritatem, multos Aristides videre me putabam ; si mores placidos ac sedatos, 75 imaginabar meros Fabios. Rursum vbi victus et cultus sobriam mundiciem et mundam frugalitatem perpendebam, priscorum Lacedaemoniensium imago quaedam obuersabatur animo. Demum quoties inspicerem, vt mira quadam temperatura factum esset vt vicissim et seueritatem condiret morum comitas et comitatem ornaret grauitas, 80 illa quondam laudatissima Massyliensium respublica sese nobis representabat, quae miris modis Romanam disciplinam cum Graecorum vrbanitate copulasse legitur, prorsusque iis fuisse institutis vt ab vna virtutum omnium ciuilium exempla omnia peti possent. Licuit apud vos in ciuitate vna cunctarum laudatarum dotes con- 85 spicere, Romanorum disciplinam, Atheniensium sapientiam, Lacedaemoniorum continentiam. Maiorem in modum me delectabat mirificus ille rerum concentus ex diuersissimis veluti sonis in summam modulatus concordiam. Videbam tot senes absque tristicia, tot imaginibus illustres absque fastu, tot potentes absque supercilio, 9o tot plaebeios clarissimorum heroum ornatos virtutibus, tantum hominum numerum sine vlla turba. Denique videbam monarchiam absque tyrannide, aristocratiam sine factionibus, democratiam sine tumultu, opes absque luxu, foelicitatem absque procacitate. Quid hac harmonia cogitari potest foelicius? Vtinam in huiusmodi rem- 95 publicam, diuine Plato, tibi contigisset incidere ; hic nimirum, hic licuisset illam tuam ciuitatem vere foelicem instituere. Diuus Hieronimus in epistola facundissima pariter et eruditissima quam ad Gerontiam scripsit de monogamia, inclytae ciuitatis istius facit mentionem, vt intelligas et olim fuisse nobilem, eamque tum aroo barbaris euersam deplorat. Quid si nunc eandem conspiceret ? Vnam tribus irriguam fluuiis, sic munitam, sic et opibus florentem et ciuibus ; super omnia talibus ornatam institutis, a talibus gubernatam proceribus. An non illi nomen commutaret, proque Argentoraco Auratam appellaret? Adde iis quod diutina iam pace fruitur, 105 q2. iis a: his B. 76. Rursus £. 84. virtutum að: virtute £. omnia add. B. 105. lisa: his B. 69. Homerum] Il. 2. 371,2. name Gerontia; which in the editions 98. epistola] No. 1x1 in Erasmus’ edi- of St. Maur and Migne appears as tion of 1516, vol. i. f 39. In his Ageruchia. The reference to Strasburg scholia he gives various forms of the is at the end. C2

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1586 px
Image height
2627 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1.01 MB
Permalink to jpg
edr_000026/0040.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0040.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit