OCR Output

18 LETTERS OF ERASMUS [1514

videar, non ausim dicere probatus, sed certe non improbatus fuisse.
Neque enim vsque adeo perfricui frontem vt laudes istas, quas mihi
vos tribuitis, agnoscam. Et tamen nonnihil faueo meis laudi¬
bus; quas ego certe sic interpretor, vt existimem in hoc tributas,
35 quo vel exhortaremini cessantem vel animum adderetis parum forti
vel amicum nudulum vestris opibus ornaretis ac locupletaretis, quasi
non pecuniam modo verumetiam gloriam oporteat inter amicos esse
communem. Nam nec errare iudicio possunt tam eruditi nec derident
tam amici nec adulantur tam integri nec simulant Germani. Dicerem
40 amore lapsos, nisi hic ipse vester in nos amor e iudicio natus esset.
Neque enim ob id me talem iudicastis quod immodice amaretis, sed
ob id coepistis amare quod talem iudicaueritis. Atque vtinam
aliquam et iudicii vestri portionem mihi possim asserere ; nullam
profecto gloriam malim quam talium virorum calculis approbari.
45 Verum hoc magis debeo pro vestris laudibus, quo minus promereor ;
siquidem meritam laudem aliquoties et inimicus tribuit inimico.
Eius nomine debemus maxime, quod gratuito donatum sit. Sed, vt
finiam, siue residi calcar addere voluistis, debeo pro studio, siue pu¬
tidulum erigere, debeo pro officio, siue nudam corniculam vestris
50 plumis exornare, debeo pro benignitate, siue facit amor quidam in
nos propensior vt talis videar qualem praedicatis, magis debeo pro
tam singulari beneuolentia ; siue est in me nonnihil eorum quae
tribuitis, debeo pro tam candido suffragio.
Iam vero non me fugit et illud vobis deberi, quod ornatissimus
55 Argentinensis reipublicae vterque praefectus magistratus, qui me
praesentem tam admiranda complectebatur humanitate, tam non
vulgari prosequebatur honore, nunc absentem, et tam procul absen¬
tem, salutationis obsequio prosequitur. Negas futurum vt vnquam
illis veniam in obliuionem, imo ipse nunquam desinam istos vere
6o proceres et meminisse et dictis pariter ac scriptis pro virili celebrare ;
quibus emoriar si quid vnquam vel expertus sim humanius vel viderim
omni virtutum genere cumulatius. Crede mihi, mi Wimphelinge,
nullo sermone consequi queam, nedum epistola, quantam animo
persenserim voluptatem, quamque iucundum mihi fuerit spectaculum,
65 antique cuiuspiam ac philosophicae ciuitatis videre simulachrum, tot
egregios optimates vel ipsa (quod aiunt) fronte totoque corporis
habitu singularem prudentiam, summam integritatem ac plane maie¬
statem quandam prae se ferentes, sed mira conditam modestia.

43. eb add. B. possim ay: possum £. 50. B: benig-/tate a.
57. absentem post procul aô: absentientem £. 58. obsequio a: officio £.

62. mi om. B. 65. 8 : philsophicae a,

39. Germani] Cf. Ep. 269. 38. 55. praefectus] Cf. 1, 120 n.